Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut condemnationem Libelli De periculis novissimorum temporum a se factam publicent, & publicari faciant. (Ex vetusto Mss. Cod. apud Waddingum in Annal. Min. ad hunc annum num. 33., & Bullario Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 127. Alex. IV. ex Autographo Conventus Parisien. illius Ordinis, Firmamentis trium Ordin. par. 2. tract. 2. fol. 62.)
-
Anno 1256. die 21. Octobris.
-
1256
-
ALEXANDER &c.
Venerabilibus Fratribus Turonen.a & Rotomagen. Archiepiscopisb , ac Episcopo Parisien.c Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quidam Scripturæ Sacræ intelligentiam se habere fatentes, sed divertentes &c.d Ideoque Fraternitati vestræ per Apostolica scripta, in virtute obedientiæ districte præcipiendo mandamus, quatenus hujusmodi nostram reprobationem, condemnationem, præceptum, & prohibitionem, ac præmissa omnia Parisius solemniter publicetis, & faciatis per alios in omnibus locis, in quibus expedire videritis, publicari: contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur.
Datum Anagniæ xii. Kal. Novembris, Pontificatus Nostri Anno Secundoe.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXLVII., p.167
-
(a) Turonensi: Petro Lamballe; de quo Sanmarthani in Gallia Christiana.
-
(b) Rothomagen. Archiepisc.: Fr. Odoni Rigaldi Ord. Min. anno 1248. adlecto, de quo Waddingus, aliique plures.
-
(c) Episcopo Parisiensi: Reginaldo de Corbei, de quo supra dictum est.
-
(d) Divertentes &c.: Ut in superiori Bulla, quæ incipit: Romanus Pontifex &c. post medium usque ad illa verba: perterriti a similibus frænabuntur, & clausulam. Deinde subjungit: Ideoque &c.
-
(e) Hæc Epistola legitur etiam in Bullario Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 151. Alex. IV. data die 30. Martii anno 1257. Patriarchis, Archiepiscopis, & Episcopis, & apud Rodericum Bul. 20. sine nota temporis; quæ & ibi dabitur etiam ex nostris Monumen. O. M.