Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Condemnat errores, & nefarias propositiones quorumdam detrahentium Ordinibus Prædicat. & Minorum; jubetque, ut contra eos procedatur, Religiosi vero protegantur. (Ex vetusto Cod. apud Waddingum in Annal. Min. ad hunc annum num. 33., & Bullarium Ord. Prædicat. to. 1. Bul. 124. Alex. IV., Firmamentaque trium Ordinum par. 2. tract. 2. fol. 59. ex Autographis Parisiis, Ambiani, & Brugis extantibus.)
-
Anno 1256. die 19. Octobr.
-
1256
-
ALEXANDER &c.
Carissimo in Christo filio Illustri ... Regi Franciæa Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Non sine multa cordis amaritudine animique turbatione audivimus, quod nonnulli Magistri, & Doctores, ac alii acuentes ut gladium linguas suas; & venenum aspidum gerentes sub labiis ad infamiam, gravamen, & dispendium innocentum illud in suggillationem, & læsionem dilectorum Fratrum Prædicatorum, & Minorum nequiter vomuerunt: & licet ipsos distincte non nominaverint, nec vocabulis propriis expresserint; eos tamen quibusdam verborum involucris, & certis, ac cautis circumlocutionibus apertius innuerunt, ita quod ex talibus eorum dictis manifeste, tanquam si expressim illos nominassent, innotuit, quod de ipsis Fratribus loquebantur; fuderunt iniquum virus, & contra eos in Scholis, prædicationibus, & alibi asserere præsumpserunt, quod in statu, & via salvandorum non erant; nec meritoria, nec salutifera existebat illorum mendicitas, & paupertas; cum deberent, valetudine corporali, & aliis justis impedimentis cessantibus, propriis manibus operari; sub spe alieni subsidii non torpendo, nec pro sustentatione, vel necessariis extranea mendicando suffragia, seu ab aliis vitæ adminicula expectando. Quodque de licentia, vel commissione Romani Pontificis, seu Diœcesanorum Episcoporum prædicationis exercere officium, & confessiones audire libere non valebant; tamquam per hoc Sacerdotibus Parochialibus præjudicium inferrent; ad alia nihilominus prava, & iniqua in detractionem eorum, & suorum Ordinum derogationem ora maliloqua relaxando. Cum igitur iidem Ordines fuerint dudum a Sede Apostolica sicut clari, sacri, & conspicui approbatib; ex quibus jam nonnulli Fratres ad supernam provecti Patriam in Sanctorum numero sunt ascriptic, & velut eminentia candelabra, & duo magna luminaria in Ecclesia Dei luceant; ac ab ipsorum Fratribus, & cultoribus sanctæ Doctrinæ lumen diffundatur ubique per Orbem; Christi Evangelium ardenter, ac efficaciter prædicent; ac recta, & sana consilia, & exempla salutaria præbeant. Cum etiam dicti Fratres Sacræ Scripturæ, ac Dei Verbi studio, & animarum profectibus, necnon Divinis Officiis, & Orationibus instanter, & incessanter intendant nequaquam marcentes otio, sed opere se optimo, & potissimo exercentes, cum sapientia opus existat maximum; nec fiant pluris, qui operantur exterius, quam qui studium cognoscendæ divinitatis exercent: unde & Dominus ministrante, ac operante Martha, Mariæ audientiam, attentionem, & studium circa Verbum ipsius præcipue commendavit; ex quo liquido patet, Fratres ipsos ad operandum suis manibus non teneri. Quin immo si iis intermissis laborarent manibus, potiora utique, ac utiliora in minora, minusque utilia opera non sine animarum dispendio commutarent. Cum insuper iidem Fratres omnia propter Deum reliquerint, exilia vitæ subsidia mendicantes; Christumque imitentur pauperem, perfectionem Evangelicam amplexando, propter quod evidenter apparet, eos in statu existere salvandorum, & per suæ Religionis observantiam, quæ quidem ipsius perfectionis Evangelicæ tenet formam, æterna præmia promereri. Cum etiam de licentia, & commissione, vel concessione Romani Pontificis, seu Legatorum ejus, vel Ordinariorum Locorum licite possint prædicare populis, & confessiones audire, ac pœnitentias injungere salutares; venerabilibus Fratribus nostris Turonen., & Rotomagen. Archiepiscopisd, ac Episcopo Parisien.e damus nostris literisf in virtute obedientiæ firmiter in præceptis; ut omnes Magistros, Doctores, & alios, qui sive in Scholis, sive in prædicationibus, sive alibi præmissa dicere attentarunt, ex parte nostra monere procurent, ut infra certum terminum ab ipsis Archiepiscopis, & Episcopo præfigendum eisdem dictum suum in his publice revocent, male se dixisse fatentes; illaque detestentur penitus, & retractent asseverando constanter contrarium; & illud etiam fideliter prædicando. Quod si non fecerint, ex tunc contra eos ad suspensionis, excommunicationis, & perpetuæ privationis Beneficiorum suorum Ecclesiasticorum sententias, sublato cujuslibet appellationis obstaculo, efficaciter procedere non omittant; Laicos de hoc culpabiles, vel fautores hujusmodi præsumptorum animadversione debita percellentes. Ideoque celsitudinem tuam affectuo requirimus, & rogamus, quatenus prædictis Archiepiscopis, & & Episcopo, cum ab eis requisitus fueris, tuum favorem, & auxilium magnifice largiaris; ita quod, tua eis favente potentia, mandatum Apostolicum sibi directum efficaciter exequi valeant; & Nos magnificentiam tuam exinde dignis in Domino laudibus commendare possimus.
Datum Anagniæ xiv. Kal. Novembrisg, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXLIV., pp.165-166
-
(a) Regi Franciæ: S. Ludovico IX.
-
(b) Approbati: Ab Innocentio III., ejusque successoribus usque ad ipsum Alexandrum.
-
(c) In sanctorum numero sunt ascripti: Ut SS. Dominicus, & Petrus Martyr, SS. Franciscus, & Antonius.
-
(d) Turonen., et Rothomagen. Archiepiscopis: Petro Lamballe, & Odoni Rigaldi O.M. ex Gallia Christiana Sanmarthan.
-
(e) Episcopo Parisien.: Reginaldo Corbejen. ex cit. Gallia.
-
(f) Damus nostris litteris: Die 21. Octobris, quæ mox subduntur una cum aliis eadem die datis omnibus Archiepiscopis, & Prælatis Ecclesiasticis Galliarum.
-
(g) xiv. Kal. Novembr.: Mendum est apud Gonzagam par. 1. in descriptione Conventus Parisien., ubi asserit hoc diploma autographum asservari dat. iiii. Kal. Novembr.