« bullarium-franciscanum-1209 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Confirmat locum Venetiis legatum Fratribus a M. Ziano, & ejusdem loci possessionem a Fratribus apprehensam. (Ex Autographo Archivi Conventus S. Francisci de Vinea Venet. apud N. V. Flaminium Cornelium Hist. Eccles. Venet. tom. 8.)

  •  
    Anno 1256. die 16. Septembr.

  •  
    1256


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis filiis ‥ Ministro, & Fratribus Minorum de Venetiisa Salutem, & Apostolicam Benedict.

    Cum a Nobis petitur &c.b Sane petitio vestra Nobis exhibita continebat, quod quondam Marcus Ziani de Venetiisc gerens ad vos, & Ordinem vestrum sinceræ devotionis affectum, quemdam locum ad eum spectantem, qui Vinea vulgariter appellatur, situm in Diœcesi Castellanad, vobis intuitu pietatis in ultima voluntate legavit, ordinans, ut sex Fratres ipsius Ordinis de bonis ipsius Marcie anima preces fundant; Executores quoque Testamenti prædicti Marci vos in corporalem possessionem loci induxerunt ejusdemf. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod super hoc a Marco, & Executoribus prædictis factum est, ratum, & gratum habentes id auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus; Vobis nihilominus concedentes, ut aliqui ex Fratribus dicti Ordinis, prout Ministro Marchiæ Tervisinæ, qui pro tempore fuerit, videbitur expedire, juxta præfati Marci ordinationem in ipso loco libere valeant commorari. Non obstante Statuto a Venerabili Fratre nostro ... Castellano Episcopog loci Diœcesano edito per ejus loci Metropolitan.h, & etiam per Sedem Apostolicam confirmatoi; quod aliquis locus religiosus juxta alium infra centum quinquaginta passus in eadem Diœcesi non possit construi, vel etiam habitari; seu aliquibus litteris cujuscumque tenoris existant a Sede impetratis eadem, vel etiam impetrandis; quæ de præsentibus plenam, & expressam non fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu &c.

    Datum Anagniæ xvi. Kal. Octobris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXIX., p.159

  •  
    (a) De Venetiis: De quorum loco in to. 1. hujus Operis actum est.
  •  
    (b) Petitur &c.: Ut in Bulla xi. anno præcedenti die 20. Januarii data.
  •  
    (c) Marcus Ziani de Venetiis: De quo in epist. Innocentii IV. anno 1254. die 12. Julii data, & in alia hujus Pontificis anno 1255. die 14. Maji scripta, quæ supra leguntur.
  •  
    (d) In diœcesi Castellana: In confinio S. Justinæ, ac regione Castelli Venetiarum.
  •  
    (e) Marci: Supplendum alantur, & pro ejus.
  •  
    (f) Induxerunt ejusdem: Pro qua re scripserat Pontifex anno proxime præterito easdem litteras Cum nos dilectis dat. die 14. Maji, quæ consuli possunt supra relatæ.
  •  
    (g) Castellano Episcopo: Petro Pino, de quo in Ital. Sac. Ughelli to. 5.
  •  
    (h) Metropolitan.: Nempe Patriarcham Graden.
  •  
    (i) Per Sedem Apostolicam confirmato: In judicato anno 1257. die 6. Martii peracto, quo Fratribus Minoribus adjudicatus est locus Vineæ a prædicto Flaminio Cornelio publicato ibidem p. 43. Advocatus partis adversæ inter alia opposuit, in privilegio Domini Papæ contineri, nullam Religionis domum ædificari debere circa Monasterium S. Mariæ de Cælestia Cistercien. Ordinis infra spatium 150. passuum, sed cujus Pontificis, incompertum.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153122 (bullarium-franciscanum-1209), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153122 (mise à jour : 26/01/2021).