« bullarium-franciscanum-1185 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ut inquirant super electione Abbatis S. Joannis de Pruna; si rectam invenerint, confirment; sin minus alium ordinent. (Ex Archivo Ordinis Prædicat. apud Bullarium dicti Ordinis to. 1. Bul. 3. Alexandri IV.; & ex Vaticano Tabulario epist. 324. anno 2. Pontif.)

  •  
    Anno 1256. die 11. Julii.

  •  
    1256


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis filiis ... Priori Prædicatorum, & ‥ Guardiano Fratrum Minoruma Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Exhibita Nobis dilectorum filiorum Conventus Monasterii Sancti Johannis de Pruna Ordinis Sancti Benedicti Oscen. Diœcesisb petitio continebat, quod Monasterio ipso, quod ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinet, Abbatis regimine destituto; ipsi vocatis omnibus, qui debuerunt, voluerunt, & potuerunt commode interesse, convenientes in unum; ac Spiritus Sancti gratia, prout moris est, invocata, de futuri Abbatis substitutione tractantes eligendi Abbatem, P. Priori, & quatuor aliis dicti Monasterii Monachis commiserunt unanimiter potestatem; promittentes se illum recipere in Abbatem, quemcumque ipsi ducerent eligendum. Iidem vero quinque, Deum habentes præ oculis, habito inter se super hoc diligenti tractatu, eumdem Patrem Priorem virum, ut asserunt, providum, & honestum, ac in temporalibus, & spiritualibus circumspectum in eorum Abbatem canonice, ac concorditer elegerunt; cujus electionem iidem approbantes Conventus Nobis humiliter supplicarunt; ut cum rectis dispositionibus nihil debeant difficultatis afferri; & idem Electus propter paupertatem ipsius Monasterii, ac viarum discrimina nequeat commode Apostolicam Sedem adire pro confirmationis, & benedictionis munere obtinendo, confirmari dictam electionem, & benedici eumdem Patrem in illis partibus, mandaremus. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus si vobis constiterit, ipsum Monasterium ad Nos immediate spectare, inquisita de modo Electionis, studiis eligentium, & Electi meritis solicita veritate, si electionem ipsam inveneritis de persona idonea canonice celebratam, illam auctoritate Apostolica confirmantes faciatis eidem Electo a suis subditis obedientiam, & reverentiam debitam exhiberi; & munus benedictionis impendi; recepturi ab eo postmodum pro nobis, & Romana Ecclesia, fidelitatis solitæ juramentum secundum formam, quam vobis sub Bulla nostra mittimus introclusamc; alioquin, ea rite cassata, provideatis de Persona idonea ipsius Monasterii, vel aliunde ipsi Monasterio in Abbatem, ordinantes circa ipsum, prout superius est expressum: contradictores, & rebelles per censuras Ecclesiasticas, appellatione postposita, compescendo. Formam autem Juramenti, quod ipse præstabit, de verbo ad verbum per ejus patentes litteras sub sigillo signatas per proprium Nuncium Nobis studeatis quanto citius destinare: non obstante indulgentia Sedis Apostolicæ, qua dicitur Ordinibus vestris concessumd, ut dictorum Ordinum Fratres cognoscere de Causis, seu intromittere se de negotiis committendis eis ab ipsa Sede non teneantur inviti per litteras Apostolicas non facientes plenam, & expressam de indulgentia hujusmodi mentionem.

    Datum Anagniæ v. Idus Julii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXV., p.145

  •  
    (a) Guardiano Fratrum Minorum: Deest in his litteris locus, ubi tam Prior Prædicatorum, quam Guardianus Fratrum Minorum regebant nempe Oscæ in Aragoniæ Regno, ut habetur ex ipsis litteris, & Cœnobii Oscensis FF. Ordinis Minorum meminit Waddingus in Annal. Min. ad annum 1280. n. 10, aitque extasse jam ante annum 1235.
  •  
    (b) Oscen. Diœcesis: Vulgo Huesca Episcopatus olim sub Tarraconensi, nunc sub Cæsaraugusto Archiepiscopo, a qua Metropoli 9. leucis distat in Aragoniæ Regno: sed Abbatiæ Prunensis non meminit Mabillonius in Annal. Benedict., nec ejus continuator Martene.
  •  
    (c) Mittimus introclusam: Quæ tamen hic non est exscripta.
  •  
    (d) Ordinibus vestris concessum: A Gregorio IX., postea confirmatum ab Innocentio IV. per litteras Paci vestræ, & Qui postposita vanitate &c.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153098 (bullarium-franciscanum-1185), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153098 (mise à jour : 26/01/2021).