« bullarium-franciscanum-1107 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Donationem Episcopi Fanen. de Canon. portione Monasterio factam confirmat. (Ex Regesto Vatic. epist. 741., & ex Waddingo in Reges. Pontif. num. 41.)

  •  
    Anno 1255. die 11. Decembris.

  •  
    1255


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis in Cristo filiabus ... Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sanctorum Philippi, & Jacobi Fanen.a Ordinis Sancti Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Justis petentium desideriis &c.b Sane petitio vestra Nobis exhibita continebat, quod Venerabilis Frater noster Episcopus Fanen.c in solatium, & consolationem aliquam paupertatis vestræ, quam propter Deum voluntarie subiistis, de universis, quæ vobis in ultima voluntate Christifideles duxerint de cetero relinquenda, debitam sibi de jure, vel loci consuetudine portionem vobis in perpetuum pia, & provida liberalitate donavit; prout in literis inde confectis sigillo suo munitis plenius vidimus contineri. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, quod per ipsum Episcopum in hac parte factum est, ratum habentes, & gratum; non obstante quod in hoc consensus non fuit Fanen. Capituli requisitus; auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Tenorem literarum ipsarum præsentibus inseri facientes, qui talis est: “Adjutus d miseratione divina Fanen. Episcopus dilectis in Christo Sororibus Scholasticæ Abbatissæ, ac cæteris in Monasterio SS. Philippi, & Jacobi commorantibus salutem in Domino. Deus, qui inter cetera miracula suæ potentiæ constantiam sexui fœmineo dignoscitur contulisse; qui sua novit etiam providentia, quos elegit; vos adeo sibi conjunxit in sponsas, ut nullum præter eum velitis admittere amatorem; & ob hoc dignum est, & omni congruum honestati, ut servi Christi diligant sponsas ejus; & illum in illis honorent; quem velut agrum coronis vernantibus, & liliis albescentibus quocumque ierit in Patria cælesti sequuntur. Hinc est, quod, dilectæ in Christo Sorores, vestræ paupertati, & consolationi compatimur; & futuro vestro statui providemus, nolentes, quod absit, successores nostros materiam assumere querelarum; & causam assumere contra vestrum Collegium litigandi. Cum enim pro nobis, & eis, nostrisque successoribus singulis horis vos orare non pigeat; nec nos volumus commutationis spiritualis beneficium denegare. Eapropter quidquid ex fidelium testamento, vel condicillo, vel qualicumque ultima voluntate vobis, vel loco vestro derelictum fuerit, sive datum, in eo quartam vel tertiam, quæ nobis, & nostris successoribus secundum Religionis consuetudinem, vel Canonis justitiam pertineret, vobis, & vestris successoribus condonamus; ut nulli defalcationie, vel injunctioni subjaceat, quod pia vobis pietas derelinquet. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc conventionis nostræ gratiam infringere, vel ei ausu temerario contraire; alioquin indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Confessorum Paterniani, Fortunati, & Eusebiif se noverit incursurumg.” Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere; vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & BB. Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Laterani iii. Idus Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primoh.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXVII., p.95

  •  
    (a) Monasterii SS. Philippi et Jacobi Fanen. Cujus quidem origo, & tempus nobis incompertum, sed tamen paulo ante fundatum conjici potest.
  •  
    (b) Desideriis &c.: Ut in Bulla 112. die 12. Octobris data, & supra relata pag. 78.
  •  
    (c) Episcopus Fanensis: Adjutus nomine, ut infra ex ejus litteris.
  •  
    (d) Adjutus: non Arduinus, ut in prima Waddingi Annal. Min. editione Lugdunensi legitur; sed in altera Romæ curata repositus est Adjutus; quo corrigenda est 2. Ughelli Ital. Sac. editio Veneta, ubi post Adjutum ponitur Arduinus.
  •  
    (e) Defalcationi: Idest detractioni, vel subtractioni, ut ex Glossario Fresnensi.
  •  
    (f) BB. Confessorum Paterniani, Fortunati, et Eusebii: primorum Episcoporum, & Protectorum urbis Fanensis.
  •  
    (g) Incursurum: Deest quidem nota temporis, quo facta suit ab Episcopo hæc donatio; tamen cum Adjutus promotus fuerit Ecclesiæ Fanensi ab Innocentio IV. anno 1245. ex Reges. Vatic. apud Ughellum to. 1. Italiæ Sac.; liquet post annum illum Epistolam hanc esse conscriptam.
  •  
    (h) Cum autem Monasterium esset extra Civitatem in via S. Bartholi prope Burgum, anno 1445. jussu Sigismundi Pandulfi Malatestæ Principis dirutum est ob bella, ne hostibus esset usui ad invadendam, & oppugnandam Civitatem, ac Monialibus in Civitate datus est locus Domus Dei nuncupatus die 23. Aprilis ex Petro Ant. Amiani in Mem. Hist. urbis Fanensis ad eum annum, & ad ann. 1266.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153020 (bullarium-franciscanum-1107), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153020 (mise à jour : 26/01/2021).