Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ne de legatis Fratribus O. M. factis exigatur portio canonica, sed potius eleemosynis iidem releventur. (Ex Autographo Archivi Conventus S. Francisci Ariminensis.)
-
Anno 1255. die 21. Novembr.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis filiis Rectoribus, & aliis Ecclesiarum Prælatis per Lombardiam, & Romandiolam constitutis, ad quos literæ istæ pervenerint, Salutem, & Apostol. Benedictionem.
De pia, & sancta conversatione dilectorum filiorum Fratrum de Ordine Minorum, qui sunt in vestris partibus constituti, frequenter evenire percipimus, quod quando aliqui Fideles partium earumdem seculum relinquentes bona sua piis locis, & pauperibus deputant; aliqua de bonis ipsis prædictis Fratribus pro ædificiis, libris, & vestibus, ac aliis eorum necessitatibus largiuntur; nonnulli vero aliqua bona ad se spectantia Fratribus eisdem pro similibus rebus, & necessitatibus Divinæ retributionis intuitu in ultima voluntate relinquunt; conantibus vobis aliquando mediam, quandoque tertiam, seu quartam partem de bonis ipsis prætextu portionis canonicæ ab eisdem Fratribus extorquere in grave ipsorum præjudicium, & scandalum Fidelium prædictorum. Nos itaque misericorditer attendentes, quod non solum indecens, & indignum, imo & penitus ab omni humanitate remotum, aliquid de præmissis ab eisdem Fratribus exigi, qui sub extrema paupertate viventes de Prælatorum, & Ecclesiarum eleemosynis deberent potius sustentari: ac etiam volentes, quod nihil ab eis occasione prædictæ canonicæ portionis de his ulterius auferatur; Universitatem vestram per Dei misericordiam obsecramus, & in remissionem vobis injungimus peccatorum, ac per Apostolica scripta districte præcipiendo mandamus, quatenus circa personas dictorum Fratrum affectum benevolum, pro Divina, & nostra reverentia dirigentes, nihil ab eis de bonis hujusmodi ulterius exigatis; sed onera paupertatis eorum de donorum vestrorum subsidiis potius relevetis, ita quod exinde apud Nos gratiosi favoris augmentum vobis proveniat, & nulla super hoc orationis necessitas intercedat.
Datum Laterani xi. Kalendas Decembris, Pontificatus nostri Anno Primoa.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXIII., p.89
-
(a) Eadem Constitutio iterata fuit hoc anno idibus Decembris, anno 1256. nonis Aprilis, anno 1257. diebus 8. Januar., & 2. Febr., atque anno 1260. Kalend. Decembr. variarum tamen Provinciarum Prælatis missa, ita & Ordini Prædicat. diversis annis collata, ut ex illius Ordinis Bullario tom. 1.