Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Episcopo Marochien. prædicatori Crucis in Hispania contra Saracenos Africæ, ac in eo munere ab se delegatis dantur privilegia. (Ex Vatic. Archivo in Reges. Pontif. epist. 691. an. 1.)
-
Anno 1255. die 17. Octobr.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Venerabili Fratri ...a Episcopo Marrochit. Apostolicæ Sedis Legato Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Cum tibi, in cujus ore non est verbum Domini alligatum, prædicatio Crucis per Hispaniam pro negotio Africæ ad instantiam charissimi in Christo filii nostri ...b Regis Castellæ & Legionis illustris, qui dictum negotium prosequendum potenter assumpsisse dinosciturc, a Sede Apostolica sit commissad, ut fideles Christi libentius & ferventius currant ad verbum Domini audiendum; tu triginta, vel quadraginta dierum; illi vero, quibus hujusmodi prædicationem commiseris, decem, seu viginti dierum indulgentiam omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui ad vestras solemnes prædicationes accesserint, largiamini; prout videritis expedire. Ut autem nihil omnino desit ad commissum tibi, & eisdem Prædicatoribus officium exequendum, absolvendi juxta formam Ecclesiæ manuum injectores de terra dicti Regis in Clericos, ac incendiariose dumtaxat cruce signatos, & assumentes etiam signum Crucis; & commutandi in dicta terra abstinentiæ, ac peregrinationis vota in voto African. plenam vobis concedimus auctoritate præsentium facultatem; proviso, ut manuum injectores passis injuriam, & incendiarii eis, quibus dampna per incendia intulerunt, satisfaciant competenter; dummodo non fuerit adeo gravis & enormis excessus manuum injectorum, quod merito sint ad Sedem Apostolicam destinandi. Et quia multæ ad tantum negocium necessariæ sunt expensæ; recipiendi ad opus prædicti Regis ab Executoribus Testamentorum sponte ad idem negocium dare volentibus indistincte, & personis aliquibus non expressis legata, seu relicta libera, sit vobis de nostra permissione facultas. Eadem quoque auctoritate vobis concedimus, ut per Plebanos, & alios Ecclesiarum Rectores, nec non & simplices Sacerdotes ad prædicationem vestram possitis populum convocare; per quos etiam, si qui voluerint, poterunt secure recipere signum Crucis. Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.
Datum Anagniæ xvi. Kalen. Novembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXVI., p.80
-
(a) Ven. Fratri ...: Lupo O. M., ut ex pluribus epistolis præcedentibus, & subsequentibus apparet, ac infra 27. Novembris.
-
(b) Filii nostri ...: Alphonsi X. alias, & pluries memorati.
-
(c) Assumpsisse dinoscitur: Nempe bellum inferendi Saracenis Africæ; ut habetur ex epist. 435. & 436. Innocentii IV. Carissimus in Christo &c. anno 1252. scriptis, & in I. hujus Operis tomo relatis.
-
(d) Sit commissa: Hoc anno per litteras Ad regimen universalis &c. die 13. Maji scriptas, & supra relatas.
-
(e) Et incendiarios: Utpote casus Summo Pontifici reservati.