« bullarium-franciscanum-1084 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Indulget Prælatos Ordinis posse quibuscumque Pontificibus ordinandos Fratres suos præsentare sine examinatione &c. (Ex Speculo Minorum tract. 2. fol. 119. Roderico Bull. 11., & Waddingo in Reges. Pontif. n. 36. atque Firmamentis trium Ordinum par. 2. tract. 1. fol. 20. & Autographum extat in Archivo Conv. S. Francisci Salmanticen.)

  •  
    Anno 1255. die 16. Octobris.

  •  
    1255


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis filiis ... Generalia , & universis Provincialibus Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Convenit, ut sacer & lucidus vester Ordo, sicut Religionis altitudine pollet, sic per Sedis Apostolicæ gratiam privilegio fulgeat speciali. Attendentes igitur, quod ejusdem Ordinis Fratres de locis ad loca ipsius Ordinis sæpius transmittuntur; propter quod stabilem, & perpetuam in certis, & determinatis ejusdem Ordinis domibus non faciant mansionem; considerantes etiam, quod bonos, & idoneos, ac approbatos a vobis Fratres facitis ad Ordines promoveri, vestris supplicationibus inclinati, ut liceat vobis ordinandos Fratres ejusdem Ordinis quibuscumque malueritis Catholicis Pontificibus communionem, & gratiam prædictæ Sedis habentibus præsentare, ipsisque Pontificibus præsentatos a vobis Fratres sine qualibet examinationeb per eosdem Pontifices facienda, & absque omni promissione, vel obligatione ipsorum ordinandorum Fratrum ad Ordines promovere; vobis, & Ordini vestro auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Anagniæ xvii. Kal. Novemb. Pontificatus Nostri Anno Primoc.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXIV., p.79

  •  
    (a) Generali: B. Joanni Parmensi.
  •  
    (b) Sine qualibet examinatione: Hoc privilegium jampridem abolitum fuit.
  •  
    (c) Idem privilegium concessit Pontifex Ordini Prædicatorum anno 1257. die 20. Septembr. ex hujus Pontificis Bulla 179. tom. 1. in ejusdem Ordinis Bullario nuper edito; Ordini autem nostro iteravit insequenti anno nonis Februarii, ut infra.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152997 (bullarium-franciscanum-1084), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152997 (mise à jour : 26/01/2021).