Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Mandatum Innocentii IV. de prædicatione verbi Crucis post ejus obitum non expirasse scribit; & jubet juxta illud a Fratribus procedi. (Ex Authographo Conventus Sancti Francisci Civitatis Perusinæ.)
-
Anno 1255. die 13. Aprilis.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Ministroa , & Custodibusb Fratrum Minorum Ducatus Spoletanic Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, quod vos olim auctoritate literarumd fel. record. Innocentii Papæ e Prædecessoris Nostri directarum vobis sub certa forma prædicastis contra hæreticos verbum Crucis; & ad prædicationem vestram etiam post ipsius Prædecessoris obitumf nonnulli de Partibus illis a vobis signum Crucis devote, ac humiliter receperunt. Verum cum apud aliquos dubitatio sit exorta, pro eo quod iidem minus prudenter asserunt cum decedente mandatum hujusmodi expirasse; quamquam eodem Prædecessore vivente cœperitis illo uti, petivistis super hoc a Nobis salubriter provideri. Nos igitur quod a vobis etiam post mortem ejusdem Prædecessoris factum est in hac parte, ratum habentes, & gratum; idque auctoritate Apostolica confirmantes discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus; quatenus in hujusmodi negotio procedatis auctoritate nostra juxta earumdem continentiam literarum.
Datum Neapoli Idibus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLII., p.32
-
(a) Ministro: Provinciæ Umbriæ, seu S. Francisci.
-
(b) Custodibus: ix. Custodias complectitur dicta Provincia S. Francisci ex antiqua Provinciarum, & Custodiarum Ordinis distributione anno 1260. Narbonæ in Comitiis Gen. præside S. Bonaventura facta.
-
(c) Ducatus Spoletani: In Umbria quidem, sed Provincia S. Francisci ultra Ducatum Spolet. protendebatur, cum contineret ultimam Custodiam Regni, quæ ad Aprutium attinet.
-
(d) Literarum: Incip. Malitia hujus temporis &c. Dat. anno 1244. aliarumque, quæ supra relatæ sunt.
-
(e) Innocentii Papæ: Hujus nominis IV.
-
(f) Obitum: Anno superiore die 7. Decembris secutum.