« bullarium-franciscanum-1007 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Marochii Episcopo O.M. indulget, ut in Africæ Provinciis pro suo legationis officio aliquem sibi Vicarium, vel plures constituere valeat. (Ex Archivo Vaticano in Reges. Pontif. epist. 252. an. 1.)

  •  
    Anno 1255. die 3. Aprilis.

  •  
    1255


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dei Venerabili Fratri ‥a Episcopo Marochitano Apostolicæ Sedis Legato, Salutem & Apostolicam Benedictionem.

    Etsi libenter petentibus gratiam impendamus; Fratribus tamen Coepiscopis nostris, qui in partem sollicitudinis evocati nostri officii nobiscum onera solvunt, eo favorabiliores nos convenit in suis petitionibus exhibere, quo per eos Dei Ecclesia decentius decoratur. Cum itaque, sicut in nostra proposuisti præsentia constitutusb, negotio Legationis tibi commissæ per Africam universam admodum expedire noscatur, quod tu pro ipsius promotione negotii cum Prælatis, Regibus, Baronibus, Nobilibus, & aliis Christifidelibus citra Mare colloquium habeas contractumc; & cum eis propter hoc te moram contrahere oporteat longiorem: Nos dicto negotio providere volentes præsentium tibi auctoritate concedimus de gratia liberali, ut non obstante, quod nondum Africæ Provincias es ingressus, aliquibus personis idoneis super eodem negotio in jam dictis Provinciis valeas, prout expedire videris ipsi negotio, vices tuas committere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; Si quis autem hoc attemptare præsumpserit &c.

    Datum Neapoli iii. Nonas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primod.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXVII., pp.28-29

  •  
    (a) Ven. Fratri...: Lupo, de quo paulo ante ad epist. 31. & 32. dictum est.
  •  
    (b) Præsentia constitutus: Accesserat enim Episcopus Neapolim ad Curiam Pontificiam & novi Pontificis personam veneraturus, & Africanarum rerum negotia relaturus, pro quibus expediendis ei Legationis peramplæ munus injunctum est.
  •  
    (c) Colloquium habeas contractum: Cum diu antea versatus esset illis in partibus, & cum pluribus Regibus nempe Tuneti, Bugiæ, & Capsæ, ut ex litteris 165. Innocentii IV. Pater Spirituum Dominus &c. anno 1246. scriptis, & in 1. tom. hujus Operis p. 435. relatis elucet, agere debuisset.
  •  
    (d) De hoc Antistite iterum sermo erit hoc anno sub die 13. Maji 17. Octobris, & 27. Novembris.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152920 (bullarium-franciscanum-1007), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152920 (mise à jour : 26/01/2021).