Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Facultates plures conceduntur exercendæ cum Crucesignatis contra hæreticos absolvendi a Censuris, dispensandi ab irregularitate, commutandi vota &c. (Ex Bullario Rom.
Laertii Cherubinitom. 1. Bul. 17. Innocentii IV., & tom. 3. Bul. 38. Cocquelini; Apographum vero extat in Archivo Conventus Sancti Francisci Oppidi Roccæ Contradæ Picenæ Provinciæ. -
Anno 1254. die 23. Martii.
-
1254
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis Filiis Fratribus de Ordine Minorum Inquisitoribus, & Prædicatoribus Crucis super hæretica pravitate a Sede Apostolica deputatis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ut nihil vobis desit, quod ad prosecutionem negotii vestræ circumspectioni commissi pertineat, sed illud in vestris manibus prosperè dirigatur; absolvendi juxta formam Ecclesiæ omnes, qui contra pravitatem hæreticam assumpserint signum Crucisa, ab interdicti, suspensionis, & excommunicationis sententiis Canonum, & dispensandi cum Clericis super irregularitatibus, si quas sic ligati celebrando Divina Officia contraxerant, & commutandi vota eorumdem Crucesignatorum, Terræ Sanctæ voto excepto; nec non & concedendi præfatis Crucesignatis, ut illis gaudeant indulgentiis, & privilegiis, quæ Crucesignatis in ipsius Terræ Sanctæ subsidium sunt concessab, & quod tempore generalis interdicti possint interesse Divinis Officiis; & recipere Sacramenta Ecclesiastica in locis, in quibus Divina eadem ex indulto Sedis Apostolicæ celebrantur. Quodque ipsi non teneantur ad restitutionem acquisitorum illicitè; si hoc publicè proposito per Diœcesanos, vel saltem Presbyteros Parochiales locorum, in quibus videritis expedire, non apparuerint aliqui, quibus eorum restitutio debeatur; dummodo ipsi totum, quod de taliter habitis restituere debent, vel quod possunt, secundum vestræ discretionis arbitrium in Fidei negotii prosecutionem conveniant, auctoritate vobis præsentium concedimus facultatemc.
Datum Laterani x. Kalend. Aprilisd Pontificatus Nostri Anno Undecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXXXII., pp.714-715
-
(a) Signum Crucis: quomodo, & qua promissione quis Cruce signaretur, tractat dilucide Campegius in Addit. ad Zanch. de Hæret. cap. ult. in fine.
-
(b) Sunt concessa: Ut ex Concilio Lateranensi IV. anno 1215. sub Innocentio iii. celebrato.
-
(c) Facultatem: Hanc privilegiorum tribuendorum facultatem antea concesserat & Innocentius iii. in cap.
Excommunicamus§. Catholici, tit. de Hæreticis. -
(d) X. Kalendas Aprilis: Ita vetus, & novum Bullarium Romanum, sed vetustius apographum Conventus Roccæ Contradæ superius memoratum habet xiii. Kalendas Aprilis, quod verius existimo.