« bullarium-franciscanum-890 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Indulget, ut de malè acquisitis eorum, qui ignorantur, Legatis indistinctis, ac redemptione votorum usque ad quingentas libras recipere queant. (Ex Authographo Archivi Assisiat. Conventus S. Francisci, & inde apud Auctorem Collis Paradisi lib. 2. par. 20.)

  •  
    Anno 1254. die 8. Februarii.

  •  
    1254


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis Guardiano a , & Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci Assisiat. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Vestræ meritis Religionis inducimur, ut vos prosequamur gratia, quæ vestris esse dignoscitur necessitatibus opportuna. Hinc est, quod Nos paupertati, quam propter Christum voluntariè sustinetis, paterno compatientes affectu; ut de usuris, rapinis, & aliis malè acquisitis; dummodò ii, quibus ipsorum restitutio fieri debet, nequeant inveniri; nec non de quibuslibet Legatis indistinctè in pios usus relictis; redemptione votorum, Jerosolymitan. dumtaxat excepto, usque ad quingentas librasb Provisinorum recipere valeatis, vobis auctoritate præsentium concedimus facultatem; si pro similium receptione aliàs non sitis a Nobis hujusmodi gratiam consequuti. Ita quod voventes ad exequutionem votorum hujusmodi, & alii ad restitutionem aliam faciendam per ea, quæ vobis contulerint, minimè teneantur; sed ad restituendum residuum acquisitorum remaneant nihilominus obligati. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu &c.

    Datum Laterani vi. Idus Februarii Pontificatus Nostri Anno Undecimo.


  •  
    In eumdem modum scribens Abbatissæ, & Sororibus Monialium inclusarum Assisinat. Sancti Damiani eodem die idipsum ipsis concessit. (Ex Authographo in Assisiati Archivo Monasterii S. Claræ exstante sub plumbo.)

  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXV., p.702

  •  
    (a) Guardiano: Qui alias Custos appellatur ad discrimen aliorum Conventibus Præfectorum; etsi vocabulum ejusdem sit significationis; cum Guardia vox sit Teutonica Custodiam significans, & Guardianus Custos.
  •  
    (b) Ad quingentas libras: Deest in cit. libro Collis Paradisi genus monetæ, sed in authographo citato legimus Provisinorum, de quibus dictum est abunde ad Bullam similem pro Conventu Velitrensi anno 1253. die 15. Septembris datam.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152350 (bullarium-franciscanum-890), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152350 (mise à jour : 15/12/2020).