Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Ut in prædicando publicè, & legendo ex Ordine Theologiam ea utantur libertate, qua Fratres Prædicatores, & Minores. (Ex
Regesto Vatic.epist. 401. anno 11.) -
Anno 1254. die 28. Januarii.
-
1254
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis Filiis Fratribus Cisterciensis Ordinis Scholaribus Parisius apud S. Bernardum a in Theologica facultate studentibus Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ne studium vestrum inutile, si non proveniret exinde fructus aliquis, videatur; præsentium vobis auctoritate concedimus, ut in prædicando publicè, si fueritis requisitib; & legendo ordinarièc in Theologia, cum licentiati fueritisd; non obstante quod estis Monachi; illa, qua Fratres Minores, & Prædicatores illic morantes utuntur, omnimoda utamini libertatee. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringete, vel ei ausu temerario contraire &c.
Datum Laterani v. Kalend. Februarii Pontificatus Nostri Anno Undecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXIII., pp.693-694
-
(a) Parisius apud S. Bernardum: Collegium hoc Parisien. fundatum dicitur ab Abbate Stephane S. Edmundi Cantuarien. Archiepiscopi discipulo in Cistercien. Annal. Manrique tom. 4.
-
(b) Si fueritis requisiti: Alioquin hoc privilegio uti non poterant.
-
(c) Legendo ordinarie: Idest juxta Ordinem & statutum publici Gymnasii ita, ut Lectores privati, & ignoti privilegio libertatis minime fruerentur; hinc in publicis Gymnasiis Lectores
Ordinariiconstituuntur, & appellantur. -
(d) Cum licentiati Fueritis: Nempe cum facultas vobis data fuerit docendi, & profitendi publice in Academiis; quæ facultas, & licentia plerumque dabatur prævio examine, aliquando vero ex gratia sine illo.
-
(e) Libertate: Scilicet immunitate, quam quisque legere quiverit apud Egas. Bulæum tom. 3. Universitatis Parisien.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152348 (bullarium-franciscanum-888), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152348 (mise à jour : 15/12/2020).