Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Monendos edicit Mediolanensium Rectores, & Officiales, ne quemquam ad usuras alicui persolvendas compellant. (
Regest. Vatic.epist. 193.) -
Anno 1252. die 11. Octobr.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Venerabili Fratri a … Archiepiscopo Mediolanensi Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Olim tibi nostris dedisse dicimur litterisb in mandatis, ut ‥ Potestatem Mediolanensem, & Assessores ejus, ac Officiales, & Consules Mediolanensis Civitatis ex parte nostra moneres, ne quemquam compellerent ad usuras alicui persolvendasc; eosque, quod ab hujusmodi compulsione omnimodo desisterent, per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Sed sicut nobis extitit intimatam, tu, licèt ‥ Potestatem, Assessores, Officiales, & Consules prædidictos monueris juxta litterarum ipsarum tenorem, quod a tali compulsione desisterent; contra eos tamen procedere neglexisti, quamquam ipsi monitis tuis non acquieverint in hac parte. Quo circa Fraternitati tuæ in virtute obedientiæ per Apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatenus, si est ita, in hujusmodi procedas negotio juxta litterarum continentiamd earumdem.
Datum Perusii v. Idus Octobris Pontificatus Nostri Anno Decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXL., p.632
-
(a) Ven. Fratri …: Leoni, de quo paulo ante, & pluries dictum est.
-
(b) Nostris dedisse litteris: Quæ ad nos non pervenerunt.
-
(c) Ad usuras alicui persolvendas: Cum
usurasit jure naturæ, & Divino prohibita ex Ezech. cap. 18.ad usuram non commodaverit: Levit. c. 25.pecuniam non dabis ad usuram: & Deuteron. c. 23.non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam &c.atque Lucæ c. 6. Mutuum datæ nihil inde sperantes. -
(d) Continentiam: Nempe tenorem, & illud, quod continent.