Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Fabricam Ecclesiæ, & Conventus Constantien. Fratrum Min. Fidelibus commendat; eisque subvenientibus injunctas pœnitentias Sacramen. in parte relaxat. (Ex Authographo Archivi Constantien. teste Chron. Provinciæ Argentin. Autore.)
-
Anno 1252. die 1. Julii.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quoniam, ut ait Apostolus &c. Sanè dilecti Filii Fratres Ordinis Fratrum Minorum Constantien.a ibidem, sicut accepimus, Ecclesiam cum aliis ædificiis suis usibus opportunis cœperunt construere; in qua Divinis possint laudibus deservire. Cum itaque ipsis propter Christum extremæ ferentibus sarcinam paupertatis ad ea consummanda Fidelium subsidium sit plurimum opportunum; Universitatem vestram rogamus, & hortamur in Domino &c.b Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia &c. quadraginta dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus.
Datum Assisii Kalendis Junii Pontificatus Nostri Anno Decimo.
-
In eumdem modum pro Conventu, & Ecclesia
CampagnaniDiœcesis Nepesinæ ex authographo dicti loci apud Casimirum Romanum in Memor. Hist. Provinciæ Romanæ Ord. Min. Observ., de quo loco ab Urbe Roma 16. mill. pas. distante agit & Waddingus ad ann. 1291. n. 56. -
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXVII., pp.616-617
-
(a) Constantien.: In Svevia ac Provincia Alemaniæ superioris, sive Argentinæ, ubi Fratres Minores ab anno 1240. locum obtinuerunt ex Chron. illius Provinciæ.
-
(b) Misericordia &c.: V. Bull. 34 hujus Pontificis.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152252 (bullarium-franciscanum-792), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152252 (mise à jour : 15/12/2020).