Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Fr. Joannis Lemovicensis O. M. intuitu Rectori Ecclesiæ Sancti Germani de Roeria conceditur posse obtinere aliud Beneficium Eccles. etiam cum animarum cura. (Regest. Vatic. epist. 299. anno 9.)
-
Anno 1252. die 1. Junii.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Dilecto Filio Clementi de Sancto Hylario Rectori Ecclesiæ S. Germani de Roeria Lemovicen. Diœcesis a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Intuitu dilecti Filii Fratris Joannis Lemovicen.b Pœnitentiarii nostri gratiam tibi volentes facere specialem devotioni tuæ præsentium auctoritate dispensativèc concedimus, ut præter Ecclesiam Sancti Germani de Roeria, cui cura est animarum annexa, quam obtines, adhuc unicum Beneficium, etiamsi curam similem habeat, dummodo Tibi Canonice offeratur, recipere valeas; & cum præfata Ecclesia licitè retinere; Constitutione Generalis Conciliid non obstante; proviso, quod Ecclesiæ, in quibus hujusmodi Beneficia obtinueris, debitis &c.e (sic) usque negligatur. Nulli ergo &c. nostræ dispensationis (sic) &c.
Datum Perusii Kalendis Junii Pontificatus Nostri Anno Nono.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXIV., pp.613-614
-
(a) Lemovicen. Dioecesis: Vulgo
Lymogesin Aquitania sub Archiepiscopo Bituricensi ad Vigennam fluvium caput Provinciæ ejusdem nominis vulgo Lymosin. -
(b) Fr. Johannis Lemovicen.: De quo in epist.
Cupientes, ut &c.anno superiore die ultima Januarii ad eum data, & ibi legenda. -
(c) Dispensative: Cum id prohibitum esset ex Concilio Gen. ut infra.
-
(d) Generalis Concilii: Lateranen. IV. anno 1215. habiti cap. 29., & antea etiam Con. Lateranen. iii. anno 1179. cap. 15., additur tamen in fine capitis 29. Lateranen. IV.
Circa sublimes tamen, & litteratas personas, quæ majoribus sunt Beneficiis honorandæ, cum ratio postulaverit, per Sedem Apostolicam poterit dispensari. De qua re videatur & Thomas Cantipraten O. P. lib. 1. de Apib. cap. 19. n. 5. super solemni & longa de pluralitate Beneficiorum Eccles. disputatione anno 1238. Parisiis per Guillelmum Episcopum Parisien. cum doctissimis viris habita. -
(e) Debitis &c.: Supple: non fraudentur obsequiis, & Divinus minime cultus negligatur.