« bullarium-franciscanum-719 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Concedit sepulturam Monasterii liberam esse cuicumque. (Regest. Vatic. epist. 135., & ex eo Waddingus in Regesto Pontificio num. 76. edit. 2.)

  •  
    Anno 1250. die 28. Septembris.

  •  
    1250


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Conventui Monialium inclusarum Monasterii sancti Antonii Barchinonen. a Ordinis S. Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum a Nobis petitur &c.b Eapropter, dilectæ in Domino Filiæ, vestris supplicationibus grato concurrentes assensu, sepulturam vestri Monasterii liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri desideraverint, nullus obsistat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis infringere, vel ei ausu &c.

    Datum Lugduni iv. Kalen. Octobris Pontificatus Nostri Anno Octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLIV., p.556

  •  
    (a) Monasterii S. Antonii Barchinonen.: Quod anno 1233. fundatum fuit ex Waddingo ad eum annum num. 34. & seqq., & de quo extat Bulla hujus Pontificis anno 1243. die 4. Augusti edita, & aliæ ejus; & Alexandri IV.
  •  
    (b) Petitur &c.: V. Bulla 4. hujus Pontificis.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152179 (bullarium-franciscanum-719), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152179 (mise à jour : 15/12/2020).