« bullarium-franciscanum-716 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Mandat Assisiat. Episcopo, ut studeat reformare Monasterium Sancti Chrispolyti Betonen. alias attentatum. (Ex Regesto Vaticano epist. 531. anno 8.)

  •  
    Anno 1250. die 20. Augusti.

  •  
    1250


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabili Fratri Nicolao a Episcopo Assisinati Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    In nostra proposuisti præsentia constitutus, quod cum felicis recordationis Gregorius Papab Prædecessor noster quondam Magistro Joanni de Sancto Germano Cappellano suo reformationem Monasterii Sancti Chrispoliti c juxta Betonam Ordinis S. Benedicti Assisinatis Diœcesis, quod collapsum erat in spiritualibus, & temporalibus, commisisset; dictus Cappellanus illud de mandato Prædecessoris ejusdem domui Militiæ Templi concessitd, eo quod non poterat, sicut idem Cappellanus asseruit, in suo Ordinee reformari; quod postmodum ejusdem prædecessoris auctoritate datum fuit Monasterio de Farnetof Diœcesis Aretinæ pro Ecclesia Sancti Cornelii Diœcesis Portuensis ad ipsum Monasterium de Farneto spectante; quam deinde Monasterium Monialium S. Cosmæ de Urbe in Transtyberim Ordinis Sancti Damiani ab eodem Prædecessore obtinuit sibi darig. Verum cum prædictum Monasterium Sancti Chrispoliti ex hujusmodi permutationibus, & malitia personarum olim habitantium in eodem sit adeo devastatum, quod nisi ei celeriter succurratur, vix adjiciet, ut resurgat; mandamus, quatenus concessione facta de ipso præfato Monasterio de Farneto, aut aliis donationibus, permutationibus, ac concessionibus ipsius auctoritate Nostra penitus irritatis, per te, vel alium, amoto ab eo quolibet detentore, studeas ipsum in suo Ordineh reformare. Invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis; non obstantibus aliquibus litteris concessionum, aut confirmationum ipsius, sive quibuslibet indulgentiis, seu privilegiis a Sede Apostolica impetratis, vel etiam impetrandis, per quas possit ejusdem Monasterii reformatio impediri. Contradictores per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

    Datum Lugduni xiii. Kal. Septemb. Pontificatus Nostri Anno Octavoi.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLI., p.554

  •  
    (a) Fratri Nicolao: De Curbio al. Carbio vulgo Calvi Diœcesis Narniensis oppido Pontificis Pœnitentiario, & Capellano anno 1247., ut putat Waddingus, vel paulo post ad Assisiaten. Cathedram promoto, ut ad epistolas ejus promotionis dictum est.
  •  
    (b) Gregorius Papa: Hujus nominis IX.
  •  
    (c) S. Crispolyti: Quem Bictonienses pro suo Episcopo habent, & colunt.
  •  
    (d) Militiæ Templi concessit: Sed quo anno non exponitur, ideoque nos quoque latet; id certe post annum 1226., quo Gregorius IX. sedere cœpit.
  •  
    (e) In suo Ordine: Nempe Sancti Benedicti.
  •  
    (f) Monasterio de Farneto: Id etiam quo tempore factum ignoratur ante tamen ann. 1238. men. Junio, ut infra.
  •  
    (g) Obtinuit sibi dari: Anno 1238. die 23. Junii ex instrumento permutationis, & concessionis in Bulla Quoties a nobis petitur &c. Gregorii IX. eodem anno die 9. Augusti data relato.
  •  
    (h) In suo Ordine: Sancti nimirum Benedicti.
  •  
    (i) Hoc S. Crispolyti Monasterium tandem anno 1266. ad nostros delatum est, qui hucusque illud incolunt, ut etiam autumavimus ad supradictam Bullam Quoties a nobis petitur &c.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152176 (bullarium-franciscanum-716), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152176 (mise à jour : 15/12/2020).