Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Defensionem Fratrum Conventus, ac Provinciæ Bononien. contra molestatores injungit infrascriptis. (Ex
AuthographoArchivi Bononien. Conventus S. Francisci.) -
Anno 1250. die 5. Maji.
-
1250
-
INNOCENTIUS &c.
Venerabilibus Fratribus a ‥ Bononiensi, & ‥ b Feretrano Episcopis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quia nonnulli sic in malitia delectantur, ut voluntatis libito abstinentiæ ruptis habenis ad illicita relaxato personas religiosas, Dei timore postposito, multipliciter molestare præsumunt: Consuevit pia Mater Ecclesia personis ipsis contra pravitatem talium defensionis remedio misericorditer subvenire, per quod molestatorum ipsorum compescatur temeritas, eædem Personæ tutæ permaneant, & aliis aditus committendi similia præcludatur. Cum itaque dilecti filii ‥ Ministerc Bononiensis Ordinis Fratrum Minorum, & Fratres sibi commissi, sicut ex eorum parte Nobis extitit intimatum, a nonnullis, qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant, molestias multipliciter patiantur; Non volentes eisdem contra insolentiam, & conatus malignantium providere; Fraternitati vestræ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus memoratis Ministro, & Fratribus favoris præsidio efficaciter assistentes, non permittatis ipsos contra Indulta Sedis Apostolicæ ab aliquibus indebitè molestari; molestatores hujusmodi per Censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, non obstante constitutione de duabus dietis edita in Concilio Generalid, præsentibus post decennium minimè valituris. Quod si non ambo his exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nihilominus exequatur.
Datum Lugduni iii. Nonas Maii Pontificatus Nostri Anno Septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXVI., p.543
-
(a) Fratribus …: Fr. Jacobo Boncambio Ord. Prædicat. 1244. assumpto.
-
(b) Et‥: Hugoni, vel Hugolino ex prosapia Comitum Montis Feretri teste Ughello tom. 2. Ital. sac. in Bononien. & Feretran. Episcopis.
-
(c) Minister: Fr. Rufinus, ad quem sunt litteræ Innocentii anno 1249. die 26. Martii datæ, ut supra, ubi plura de eo, & etiam anno 1252. die 30. Maji mentio ejus occurret.
-
(d) In Concilio Generali: Lateranensi IV. anno 1215. celebrato cap. 37.