« bullarium-franciscanum-696 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Confirmat donationem Episcopi, & Capituli Mutinen. Fratribus Minor. pro nova Ecclesiæ, & Conventus ædificatione factam. (Ex Authographo Archivi Conventus Sancti Francisci ejusdem Civitatis, & ex Archivo Ord. Romæ apud SS. Apostolos.)

  •  
    Anno 1250. die 13. Aprilis.

  •  
    1250


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis Ministro, & Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Mutinensium Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Justis petentium desideriis dignum est, Nos facilem præbere consensum; & vota, quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, Venerabilis Frater noster Episcopus, & dilecti filii Capitulum Mutinense omne jus, & actionem, quæ in Fundo sito in Porta Bajovaria obtinebant, pia, & provida deliberatione vobis duxerint concedenda; prout in Instrumento publico exindè confecto plenius perspeximus contineri. Nos vestris devotis supplicationibus inclinati, concessionem ipsam, sicut piè, ac provide facta est, & in alterius præjudicium non redundat, gratam, & ratam habentes, illam auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus; tenorem Instrumenti ejusdem inseri facientes, qui talis est:

    “In Christi nomine Amen, Anno a Nativitate ejusdem Mccxliv. Indictione secunda die Dominico xii. exeunte mense Martii. Ad honorem Summæ, & Individuæ Trinitatis. Cum propter evidentem utilitatem Conventus Fratrum Minorum de Mutina ædificare vellet Ecclesiam, & Claustrum in Civitate Mutinæ, de loco, in quo hactenus commorantura, pro necessitatibus, quæ quotidie imminebant, commodè ad Civitatem anni tempore accedere non valebant; Dominus Albertusb Dei gratia Venerab. Episcopus Mutinæ posito primario lapide, & erecta Cruce in loco, ubi debet Ecclesia ædificari, videlicet in Porta Bajovariac propè faxinam Communis pro se, & suis Successoribus pro Episcopatu Mutinensi, & in remissionem suorum peccatorum, & Antecessorum, & Successorum suorum fecit finem, & refutationem, & pactum de non petendo Fratri Angilerio quondam Phitolafi, & Fratri Girardino quondam Janebelli de Parma de Ordine Fratrum Minorum recipientibus pro toto Conventu Fratrum Minorum de Mutina de omni jure, actione, & ratione, quod, & quam habebat, vel modo aliquo habere poterat pro dicto Episcopatu in Terris, Hortis, & Casamentis, quæ pro dicto Conventu Fratrum Minorum acquisita sunt, vel in futurum etiam acquirentur juxta locum, ubi dicta Crux a dicto Episcopo est erecta pro dicta Ecclesia ædificanda infra hos fines, a maned canale de Scultenae, quod est juxta domum illorum de Scodonato; a meridie faxina Communisf; a serog canale clarum Domini Episcopi; & de supter stracta in fictish pensionibus, & mercede, & redditibus; qui, & quæ pro prædictis Terris, Hortis, & casamentis præstabant de non acquisitis, cum a dicto Conventu Fratrum Minorum, vel ejus nomine fuerint acquisita; & de omni jure, ac actione, quod & quam habebat jure proprietatis, vel possessionis civilis, vel naturalis pro Episcopatu Mutinæ de prædictis acquisitis possessionibus, Hortis, & casamentis, & de acquirendis, cum pro dicto Conventu fuerint acquisita; Ita quod pro prædictis Terris, Hortis, & casamentis, possessionibus, redditibus, & pensionibus, vel occasione prædictorum, & singulorum dictus Conventus Fratrum Minorum non teneatur deinceps aliquid præstare aliquo modo, vel ingenio; liberando prædictum Conventum Fratrum Minorum ab omni obligatione, & præstatione, quæ posset peti pro prædictis, vel aliquo prædictorum aquiliana stipulatione interveniente, & acceptulatione interposita postea interveniente. Insuper dictus Dominus Episcopus pro se, & suis Successoribus, & pro remedio animæ suæ ad tam religiosum opus faciendum dedit, cessit, atque mandavit prædictis Fratribus Angilerio, & Girardino recipientibus pro toto Conventu Fratrum Minorum de Mutina omnia jura, & actiones, & rationes, utiles, & directas, civiles, & prætorias, reales, & personales, quæ, & quas habebat, vel modo aliquo habere poterat in prædictis Terris, possessionibus, casamentis, & Hortis pro Episcopatu Mutinæ, constituendo dictos Fratres Angelerium, & Girardinum pro dicto Conventu Fratrum Minorum Procuratores tamquam in rem suam. Constituit etiam dictus Dominus Episcopus se possidere omnia prædicta, & singula pro prædicto Conventu, donec plenam habuerit possessionem; dedit etiam licentiam dictus Dominus Episcopus, & potestatem dictis Fratribus pro prædicto Conventu, ut possint ingredi Tenutam, & possessionem omnium prædictorum, & uti possessione sua auctoritate, & omnia facere, & habere, sicut dictus Dominus Episcopus potest, & Successores ipsius possent in omnibus prædictis, & singulis facere, & habere. Dedit insuper dictus Dominus Episcopus supradictis Fratribus Angelerio, & Gerardino pro prædicto Conventu liberam, & generalem facultatem, & licentiam, & parabulam habendi concessionem, & confirmationem de omnibus prædictis, & singulis a Summo Pontifice, ita ut nullus Successor dicti Episcopi, vel aliqua alia persona possit infirmare prædicta, renuncians exceptione doli, & in factum conditioni, sine causa, & omni juri, & exceptioni sibi compètenti, & competituro. Actum Mutinæ solemniter in Palatio Domini Episcopi in camera ipsius præsentibus testibus Domino Bernardo Priore Ecclesiæ Sancti Spiritus de Regio, Domno Joanne Priore Ecclesiæ Sanctæ Mariæ de Saliceta de Regio, Magistro Giberto Vicario Domini Episcopi prædicti, Bonaventura quondam Thodeschi de Castellaria, & Jacobino Clarami Pellizario ad hoc rogatis. Ego Joannes Archipresbyter Mutinensis viso, & lecto hoc Instrumento concessionis consentio huic concessioni, & propria manu scripsi. Ego Marcoaldus Canonicus Mutinensis viso, & lecto hoc Instrumento concessionis consentio huic concessioni, & propria manu scripsi. Ego Matthæus Canonicus Mutinensisi viso, & lecto hoc Instrumento concessionis consentio huic concessioni, & propria manu scripsi. Ego Guidinus Presbyter Canonicus Mutinensis, viso, & lecto hoc Instrumento concessionis consentio huic concessioni, & propria manu scripsi. Ego Bartholomæus Canonicus Mutinensis viso, & lecto hoc Instrumento concessionis consentio huic concessioni, & propria manu scripsi. Ego Artimisius Presbyter Canonicus Mutinensis huic concessioni assensum præbui, & consensum, & manu propria scripsi. Ego Gisulfus Canonicus Mutinensis viso, & lecto hoc Instrumento concessionis, ei consentio, & manu propria scripsi. Ego Jacobus Guizzardini Notarius suprascriptæ concessioni interfui, & mandato dicti Domini Episcopi scripsi.”

    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.

    Datum Lugduni Idibus Aprilis Pontificatus Nostri Anno Septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXI., pp.540-541

  •  
    (a) Commorantur: Ab anno enim 1221. Fratres Minores Mutinæ locum obtinuerunt extra portam Bajoariam in prato Hentesonis versus montes meridianos ex Annal. Mutinen. in tom. xi. Rerum Italic. Scriptor., ubi & legimus, anno 1244. locum, & Ecclesiam Fratrum intra Civitatem translata fuisse.
  •  
    (b) Albertus: Boschetti nobilissima prosapia ortus ab anno 1234. usque ad ann. 1264. Mutinen. Ecclesiam rexit ex Ughello tom. 2. Ital. sac.
  •  
    (c) In Porta Baiovaria: Qua itur ad Oppidum Saxoli versus montes, & meridiem.
  •  
    (d) A mane: Idest ab Oriente Sole.
  •  
    (e) Canale de Scultena: Fluvio, qui & Panaris appellatur.
  •  
    (f) Faxina communis: Latine Fascis, Italis nonnullis Fascina, ut etiam Carolus Fresnensis in suo Glossario interpretatur.
  •  
    (g) A sero: Idest ab Occasu Solis.
  •  
    (h) De subter stracta in fictis: Forsan legendum a septentrione in fictis, idest in locationibus, quæ vulgo Italicè dicuntur fitti, & affitti, ut observavit & Carolus Fresnensis in suo Glossario. Hi tamen fines fere omnes immutati sunt; nam ibi modo non amplius Canales cernuntur, & ubi Faxina communis, nunc extat murus Civitatis cum via ad murum.
  •  
    (i) Matthæus Canonicus Mutinensis: E nobilissima familia de Piis anno 1264. successit in Mutinensi Cathedra Alberto Boschetto defuncto ex Ughello tom. 2. Ital. sac. in Episc. Mutinen. num. 34. al. 41.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152156 (bullarium-franciscanum-696), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152156 (mise à jour : 15/12/2020).