Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Indulgentias concedere se scribit, qui subsidia caritatis, atque eleemosynas contulerint Monialibus S. Mariæ Montis Lucidi. (Ex
Authographoin Archivo dicti Monasterii.) -
Anno 1249. die 10. Decembris.
-
1249
-
INNOCENTIUS &c.
Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quoniam, ut ait Apostolus: Omnes stabimus ante Tribunal Christi recepturi, prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit, sive malum; oportet nos diem mansionis extremæ misericordiæ operibus prævenire; ac æternorum intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu colligere debeamus in Cœlis; firmam spem, fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce & metet; & qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus & metet vitam æternam. Cum igitur dilectæ in Christofiliæ Abbatissa, & Moniales Monasterii S. Mariæ de Monte Lucidoa Perusin. Ordinis Sancti Damiani temporalium rerum penuriam non modicam patiantur, sicut ex parte ipsarum nostris est auribus intimatum. Nos erga eas paternum habentes compassionis affectum, universitatem vestram monemus, & hortamur attentè, ac in remissionem vobis injungimus peccatorum, quatenus ipsis divinæ pietatis intuitu, & pro reverentia Virginis Gloriosæ, in cujus honore dicta est Ecclesia dedicata, de bonis vobis collatis a Deo grata subsidia caritatis, & pias eleemosynas erogetis; ut per subventionem vestram earum inopia relevetur; & vos per hæc, & alia bona, quæ Domino inspirante feceritis, ad æternæ possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus verè pœnitentibus, & confessis, qui ad Monasterium devotè accesserint memoratum, & de bonis propriis dederint Abbatissæ, & Monialibus antedictis, quadraginta dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus.
Datum Lugduni iv. Idus Decemb. Pontificatus Nostri Anno Septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCX., pp.534-535
-
(a) De Monte Lucido. De quo Monasterio dictum est ad
BullamGregorii IX. anno 1235. die 7. Martii editam.