Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Revocat Auctoritatem quibusdam Fratribus concessam recipiendi quemquam ad Ordinem, constituendi Provincias, Ministrosque præficiendi. (Ex Vaddingo ad hunc annum in Reges. Pontif. num. 68, ac Reges. Vatic. epist. 206. al. 273.)
-
Anno 1247. die 11. Octobris.
-
1247
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis Filiis Generali, a & universis Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quibusdam ex Fratribus vestri Ordinis ad Nationes exteras ab Apostolica Sede transmissis concessisse dicimurb, ut volentes habitum vestræ Religionis assumere, recipere in Fratres, & constituere novas Provincias, ac Ministros præficere possint ibidem. Cum autem hoc in vestri redundet detrimentum Ordinis, sicut fuit propositum coram Nobis, & intentionis Nostræ fuerit, quod ex concessione hujusmodi Ordini vestro deberet honor, & utilitas procurari. Nos devotionis vestræ precibus annuentes ipsam auctoritate præsentium revocamus; & volumus, quod de cætero nullum robur habeat firmitatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc Paginam Nostræ revocationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Lugduni v. Idus Octobris, Pontificatus Nostri Anno Quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXLIII., p.494
-
(a) Generali: B. Joanni Parmensi, de quo supra ex Waddingo; sed alii aliter.
-
(b) Concessisse dicimur: Hujus tamen concessionis non extat exemplar.