« bullarium-franciscanum-498 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Ministris facultas tribuitur instituendi, & destituendi Prædicatores Crucis, & contra hæret. pravit. Inquisitores. (Regest. Vatic.epist. 625. apud Waddingum ad hunc annum num. 2. in Annal. Minor. Extat Authographum etiam in Archivo Conventus Sancti Francisci Constantiæ in Svevia, exemplum vero Venetiis in Archivo Conventus Sanctæ Mariæ Gloriæ Minor. Convent.; & excussum in Firmamentis trium Ordinum part. 2. tract. 2. fol. 57. ex Authographo Trecen.)

  •  
    Anno 1246. die 13. Januarii.

  •  
    1246


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis Generali a , & Provincialibus Ministris, ac ceteris Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Odore suavi Ordinis vestri continuè recreati eum non immeritò favore speciali prosequimur; & ipsius exaltationem plenis desideriis affectamus quietem ei, & alia diligenti procurare solertia intendentes; per quæ semper optatum, auctore Domino, suscipere valeat incrementum. Hinc est, quod Nos vestris supplicationibus annuentes, ut tu, fili Generalis Minister, tuique Successores Fratres tui Ordinis, qui ad prædicandum Crucem, vel inquirendum contra pravitatem hæreticamb; seu ad alia hujusmodi negotia sunt, vel fuerint ubicumque a Sede Apostolica deputati; removere, seu revocare, penitus transferre, ipsisque quod supersedeant injungere, aliosque substituere, cum expedire videritis, licitè, & liberè valeatis: & in eos, si contravenerint, Censuram Ecclesiasticam exercere: ac quilibet Minister Provincialisc ejusdem Ordinis id ipsum in sua Provincia circa Fratres ipsius Ordinis, quibus in illa similia contigerit ab eadem Sede committi, facere possit, auctoritate præsentium indulgemusd. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Lugduni Idibus Januarii Pontificatus Nostri Anno Tertioe.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXIII., p.408

  •  
    (a) Generali: Crescentio Æsino.
  •  
    (b) Contra hæreticam pravitatem: Hæc est, quod sciatur, prima Rom. Pontif. epistola, in qua fiat aperta Inquisitionis contra hæreticos mentio per Fratres Ord. Minorum disjunctim.
  •  
    (c) Quilibet Minister Provincialis: Quibus in Provinciis munus præfatæ Inquisitionis eo tempore a Minoritis exerceretur, haud satis innotescit; in Italia sub initium anni 1254. Provinciæ ipsis hac de causa assignatæ recensentur in Bullis Cum negotium Fidei &c. die 12. Aprilis emanatis; quæ tamen paulo post variatæ nonnihil fuerunt; antea & in Italia, & extra illam hujuscemodi Inquisitionis officium mistum erat, & unitum cum Ordine Prædicat. ex nota h. ad rescriptum hujus Pontificis Inter alia desiderabilia &c. anno 1243. die 10. Julii editum.
  •  
    (d) Indulgemus: Hanc porro Constitutionem innovavit Alex. IV. an. 1257. die 27. Febr. eodem exemplo; quod autographum asservatur Leodii in Belgio apud PP. Minores Conventuales; cum similem Innocentius jam Ordini Prædicat. contulisset anno 1244. die 5. Februarii ex tom. I. Bullarii dicti Ordinis Bull. 46. Innoc. IV. innovatam hoc anno 1246 idibus Julii.
  •  
    (e) Anno iii.: In supracitatis Firmamentis legitur datum idus Junii anno iv., sed scribarum error existimatur, nisi fuerit innovatio.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151958 (bullarium-franciscanum-498), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151958 (mise à jour : 15/12/2020).