Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Mittit ad Tartaros Fr. Laurentium Portugallen. cum sociis, ut illis Christi Fidem exponant. (Ex Regesto Vatic. epist. 658. apud Waddingum in Annal. Minor. ad hunc annum num. 3.)
-
Anno 1245. die 5. Martii.
-
1245
-
INNOCENTIUS &c.
Magno Regi a , & Populo Tartarorum viam agnoscere veritatis.
Dei Patris immensa benignitas humani generis casum, quod primi hominis culpa corruerat, ineffabili respiciens pietate; ac illum, quem diabolica prostrarat invidia, suggestione dolosa, volens ex caritate nimia misericorditer reparare Filium suum unigenitum consubstantialem sibi de Cœli excelso solio misit ad infimum Mundi solum; qui præelectæ Virginis utero Sancti Spiritus operatu conceptus, & ibi veste carnis indutus humanæ, indeque postmodum clausa maternæ porta Virginitatis egressus cunctis visibilem se ostendit. Humana enim natura cum esset rationalis, erat æterna veritate tamquam optimo suo cibo pascenda; sed pœna peccati mortalibus detenta vinculis, ad hoc est diminutionis redacta, ut per conjecturas rerum visibilium ad intelligenda invisibilia niteretur, cibi rationalis creaturæ ipsius Conditori facultas, non sine commutatione, diminutione naturæ, & visibilia sectantes, ad se invisibilem factus visibilis revocaret, salubribus homines institutis informans, viamque vitæ, ipsis indice doctrina demum demonstrans, dignatus est post sacræ conversationis exempla, & Evangelicæ instructionis eloquia sub diræ crucis supplicio mortem pati; ut pœnali vitæ præsentis fine pœnam mortis perpetuæ, quam Protoplasti posteritas ipsius incurrerat, transgressione finiret; & de amaro mortis calice temporalis hauriret homo vitæ dulcedinem sempiternæ; mediatorem namque inter nos, & Deum, & mortalitatem habere oportuit transeuntem, & beatitudinem permanentem; ut per id, quod transit, congrueret morituris; & ad id, quod permanet, ex mortuis Nos transferret. Pro humani ergo redemptione generis se hostiam exhibens, illud suæ salutis hoste prostrato de opprobrio servitutis eripuit ad gloriam libertatis supernæ, sibi patriæ ostium reserando, & demum resurgens a mortuis, ac in Cœlum ascendens Vicarium sibi reliquit in Terris, cui animarum curam; ut earum saluti, pro qua suam humiliaverat altitudinem, vigilanter intenderet, & invigilaret attentè; amoris ejus constantia trinæ professionis argumento probata commisit, & tradens sibi Claves Regni Cœlorum, per quas ipse, suique per eum Successores potestatem aperiendi omnibus, ac claudendi ejusdem Regni januam obtinerent. Unde prædicti Vicarii, disponente Domino, Nos licet immeriti, Successores effecti super omnia, quæ Nobis ex injuncto incumberent officio, ad vestram, aliorumque salutem nostræ intentionis dirigimus aciem, ad hanc præcipuè mentis nostræ destinamus affectum, circa eam diligenti studio, & studiosa diligentia vigilantes, ut errantes in viam veritatis educere, eosque lucrifacere Deo, sua Nobis cooperante gratia valeamus. Verum quia humanæ conditionis renitente natura uno, eodemque tempore diversis locis præsentialiter adesse nequimus; ne ullatenus negligere videamur absentes, ad eos viros providos, & discretos transmittimus vice nostra ipsorum Ministerio circa illos Apostolicæ servitutis debitum exolventes; propter quod ad vos dilectum filium Fratrem Laurentiumb de Portugallia, & socios ejus latores præsentium Ordinis Fratrum Minorum, Viros Religione conspicuos, honestate decoros, & Sacræ Scripturæ intelligentia præditos, ut ipsum Dei Filium Jesum Christum salutaribus eorum conditionibus agnoscentes, suum gloriosum nomen Christianæ Fidei observatione collatis, duximus destinandos. Ideoque Universitatem vestram monemus, rogamus, & hortamur attentè, quatenus eosdem Fratres pro Divina, & nostra reverentia, imò potius Nos ipsos benignè recipientes, & honestè tractantes, eisque super iis, quæ vobis ex parte nostra dixerint, fidem indubitatam adhibere velitis; & cum ipsis de prædictis tractatum fructuosumc habentes provideatis eisdem in eundo, & redeundo de securo conductu, & aliis necessariis; ut ad præsentiam nostram, cum voluerint, tutè valeant remeare. Memoratos autem Fratresd, quos tamquam diù sub observantia regulari probatos, & plenè in Scripturis Sacris instructos, inter alios præelegimus, quia utiliores vobis fore credimus, tamquam Salvatoris nostri humilitatem sectantes ad vos duximus transmittendos; & si putassemus, quod fructuosiores, & gratiores vobis existerent, vel aliquos Ecclesiarum Prælatos ad vos, aut potentes alios misissemus.
Datum Lugduni iii. Nonas Martii Pontificatus Nostri Anno Secundoe.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°LXXVI., pp.354-355
-
(a) Regi: Nomine Mangu nepoti Cingis Tartarorum Imperii fundatoris ex Rogero Baccone in Opere majori ad Clementem IV. part. 4. dist. 4. cap. 15., ita eum appellat etiam Joannes Iperius, qui obiit ann. 1383. in Chronico S. Bertini c. 49. part. 2.
-
(b) Laurentium: De quo posthac silent Annales Minoritici: illum tamen crediderim, qui anno 1256. die 15. kalendas April. indict. 14. morabatur Soriæ in Castella vet eri ex monumentis ab Ughello tom. 3. Ital. sac. relatis in Archiepisc. Pisan. num. 52., ubi vocatur Fr. Laurentius de Portugallia Ord. Min. Pœnitentiarius D. Papæ, & prosecutor negotii Crucis in universa Hispania: quemque Chronicon Prov. Portugal. lib. 5. apud Auctorem Orbis Seraphici de Mission. antiq. perhibet anno 1267. circiter fuisse Episcopum Septa in Africa.
-
(c) Tractatum fructuosum: Nimirum de pace, ut creditur; nam & ita exponit in superiori epistola, cujus finis idem est cum illo istius.
-
(d) Memoratos autem Fratres: Præter
Laurentiumaliorum nomina, & patria prorsus ignota sunt, ut & eorum legationis iter, & exitus. -
(e) In Statutis Gen. Ordinis Cistercien. in tom. 4. Anecdot. Martene, & Durand. col. 1385. sub hunc annum n. 12. legimus:
Pro Prædicatoribus, & Fratribus Minoribus, quos misit D. Papa ad partes remotissimas pro negotio Fidei scribens pro ipsis Capitulo generali, dicantur semelvii. Psalmi a singulis Monachis, & septies Pater noster a singulis Conversis per Ordinem universum.