Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Confirmat ordinationem, & distributionem bonorum Abbatiæ S. Silvestri Montis Subasii suppressæ jussu Gregorii IX. factam ab Episcopo Spoletano favore etiam Monasterii Clarissarum Hispellen. (Ex
Authographoin Archivo dicti Monasterii Hispel.) -
Anno 1244. die 18. Maji.
-
1244
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis in Christo Filiabus Abbatissæ, & Monialibus inclusis Monasterii S. Mariæ Vallisgloriæ de Spello a Spoletanæ Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum Ecclesiam Sancti Silvestri de Monte Subasio Spoletan. Diœcesis, Monachis, qui ibi fuerunt, exigentibus suis culpis amotis, fel. rec. Gregorius Papa Prædecessor Noster providerit de Clericis Sæcularibus ordinandamb; quia nulla spes supererat, quod in suo, vel alio posset ordine reformari: Venerabilis Frater Nosterc … Spoletanus Episcopus formam mandati ejusdem Prædecessoris secutus, assignata de bonis ejusdem Ecclesiæ certa provisione Clericis, & aliis Ministris ordinatis ibidem, ut plurium consuleret necessitatibus, de bonis Ecclesiæ memoratæ possessiones, quas apud Cocoronum d obtinuit, Ecclesiæ Sanctæ Mariæ inter Angulos Spoletan., reliqua vero bona, ejus vestro Monasterio assignavit; Domibus, & Casalinis, quæ Spelli habet, ipsius Prædecessoris providentiæ reservatis; prout in publico Instrumento inde confecto plenius continetur. Nos ergo, quod ab ipso Episcopo super iis factum est, ad instar dicti Prædecessoris auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Tenorem vero Instrumenti prædicti præsentibus ad cautelam fecimus annotari, qui talis est: “Universis præsentem paginam inspecturis Bartholomæuse Ecclesiæ Spoletanæ Minister in Domino Jesu Christo Salutem. Ordinata Ecclesia Sancti Silvestri de Monte Subasio de Præposito, & Clericis Sæcularibus, ut eisdem Clericis assignetur congrua Provisio; mandatum a Domino Papa recepimus in hunc modum. Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei: Venerabili Fratri … Episcopo Spoletano Salutem, & Apostolicam Benedictionem: Ab Ecclesia Sancti Silvestri &c. f Unde Nos, Virorum Deum timentium consilio habito, supradicto Præposito, & Clericis talem provisionem duximus assignandam; videlicet quod ipsi de cætero habeant reditus Ecclesiarum, quos consuevit percipere dicta Ecclesia, & totum Terrenum cum omnibus, quæ Monasterium habet, & tenet in Monte Subasio, secundum quod dividuntur confines inter Assisinates supra Arcem de Saxo rubeo, & venit supra Gabianum usque ad cacumen Montis Domorum Valentii, & venit ad Crucem, & descendit sub via, & venit ad collem Lupini per pedem Silvæ Sancti Silvestri usque in fossatum, quod est inter Cisannum, & Silvam dictæ Ecclesiæ, & ascendit sursum, cum hominibus, & Curte Colbernerii usque in Maveram, & regirat in Topinum; & cum omnibus hominibus, possessionibus, servitiis, redditibus Terrarum ab istis Senartisg superiùs, quæ umquam Monasterium S. Silvestri habet; sive sit illud in Episcopatu Spoleti, Nucerii, Fuliginat., sive & Assisii. Ut autem de Possessionibus ipsius Ecclesiæ Sancti Silvestri plurium necessitatibus consulatur; assignamus Monasterio, & Monialibus S. Mariæ Vallisgloriæ de Spello omnia alia, quæ Monasterium illud habet in Villura, & in hominibus Collis Lupini, quæ debent servire pro iis, quæ dictum Monasterium habet ab istis Senartis infra & Curte ejus; in Cisano, & Curte ejus; in Sancto Venantio, & Hovuro, & Valle Topini a Podio Filiorum Rolandi inferius in Cassan., Gualdo, & Spello, & eorum Curte, & secundum quod trahitur a summitate Domorum Filiorum Valentii inferius, & Saxi rubei inferius; & quæ habet Monasterium Fuliginat. apud Sanctam Mariam de Laurentio, & Castellabon., & Plano Assisii cum possessionibus, & redditibus, & juribus omnibus tam in Villura, & hominibus, quam etiam de aliis, & cum omnibus juribus, & iis, quæ pertinent ad prædicta; & Rolandinum stulti militem de Spello nomine prædicti Monasterii de prædictis omnibus per nostrum annulum investimus. De Terris verò, quæ Ecclesiæ Sancti Silvestri pro Clericis adjudicantur, excipitur Silva tota, quæ est a fossato Collis Lupini, & ascendit superius juxta vineam Monasterii, & ascendit ad summitatem Montis; & regirat supra Domos Filiorum Enge usque in fossatum de Cisano, & usque in Collem de Canalibus, & Collem Lupini: de qua Silva quartam partem assignamus memoratis Clericis Sancti Silvestri; & tres partes Monasterio, & Monialibus supradictis; & in Silva ipsa, & circa ipsam per aliquem nullatenus laboretur. De Procurationibus autem, censibus, & aliis oneribus Episcopi, & Spoletan. Ecclesiæ teneantur Clerici Sancti Silvestri eidem Episcopo de cætero plenissimè respondere. Possessiones etiam, quas habuit dicta Ecclesia Sancti Silvestri apud Cocoronum, assignamus Monasterio, & Monialibus Sanctæ Mariæ inter Angulos de Spoleto cum omnibus juribus, & pertinentiis earumdem, salvo censu, qui solvi pro iis possessionibus consuevit. De Feudis vero, & Vassallis ita statuimus, & ordinamus, quod Vassallagium, & fidelitatem præstent, Vassalli, & Feudatarii Præposito, & Clericis memoratis; si quæ Feuda ab aliquibus injustè detinentur, sint illarum Dominarum Vallisgloriæ. De Domibus vero, & Casalinis intus de Spello nihil disponimus; cum dispositionem illorum sibi Summus Pontifex reservarit. Actiones etiam reales, & personales utiles, & directas mandamus, & cedimus supradictis Præposito, & Clericis pro sua parte, quæ est assignata superius, competente. Similiter mandamus, & cedimus omnes actiones, & jura competentia pro aliis possessionibus Monasterio Vallisgloriæ, & Monialibus supradictis, ut jam de cetero prædicti Præpositus, & Clerici, & jam dictum Monasterium pro parte sibi contingente possessiones possint de cetero sicut res suas defendere, & legitimè experiri. Ordinamus autem, & præcipimus, quod prædicti Clerici, & memoratum Monasterium Sanctæ Mariæ Vallisgloriæ supradictis portionibus, & provisionibus de cetero sint contenti. Ad futurorum autem cautelam præsentem paginam nostri duximus sigilli munimine roborandam. Hæc est quantitas, quæ scripta erat in quadam Cedula h in supradictis litteris Domini Papæ inclusa. In primis habeat Præpositus quadraginta raseriasi frumenti, & quilibet Clericus, vel Laicus ibi permanens habeat viginti raserias frumenti ad raseriam Communis Spelli. Item Præpositus habeat duodecim psaumasj musti puri, & quilibet Clericus, vel Laicus sex ad præscripta Castri Spelli. Item Præpositus habeat sex raserias fabarum, & quilibet Clericus, vel Laicus tres ad raseriam Castri Spelli. Item Præpositus habeat pro carnibus, & Piscibus soldos quadraginta Lucen.k, & quilibet Clericus, vel Laicus habeat soldos viginti. Item Præpositus cum tota Familia habeat quinque Caldarellosl Olei ad Caldarellum Castri Spelli pro Lampadibus Ecclesiæ, & condimento totius Domus. Item Præpositus habeat pro indumentis, & calceamentis sex libr. Lucen.m, & quilibet Clericus quatuor libr. Item pro indumentis pannorum lineorum habeat Præpositus sex staria Canapinæn, & quilibet Clericus tres. Item quilibet Laicus ibi existens ad serviendum pro indumentis, calceamentis, & mercede sua habeat quolibet anno quinquaginta soldos Lucen‥ Item pro oneribus supportandis Legatorum, & Nunciorum Ecclesiæ Romanæ, & pro oneribus supportandis Ecclesiæ Spoletanæ, & reparatione Sartatectorum Ecclesiæ habeat Præpositus cum Clericis suis omnes oblationes tam vivorum, quam mortuorum, & quartam mortuarii cum Decimis, quas homines, qui sunt in Montanis illis dare consueverunt Ecclesiæ Sancti Silvestri; & suprascripta onera facere debeat Præpositus cum suis Clericis; sicut hactenus consuevit facere Ecclesia Sancti Silvestri. Item pro procuratione, vel visitatione Episcopi Spoleti annuatim soldos centum Lucen. Item pro procuratione Sancti Stephani de tertio in tertio anno, quando Episcopus Spoletanus celebrat Festum Nativitatis Domini apud Spellum, quinque libr. Lucen., de istis assignentur eis prædicta. Item pro servitiis Ecclesiæ Sanctæ Mariæ de Spello detur Clericis Sancti Silvestri certa quantitas Terrarum, vel pecuniæ computatis servitiis, quæ Ecclesia Sanctæ Mariæ debet recipere ab Ecclesia Sancti Silvestri; prout ipsa Ecclesia Sanctæ Mariæ ab ipsis servitiis de cetero sit libera, & exempta, habeat etiam quartam partem Silvæ. Item proventus omnium Ecclesiarum subjectarum Monasterio detur Clericis pro necessariis prædictis; & addatur ad supplementum congrua portio de possessionibus ejus, de quibus, computatis dictarum Ecclesiarum proventibus, iidem Clerici percipere valeant supradicta. Actum in Palatio Domini Episcopi Spoletani, undè plures chartæ scriptæ sunt uno tenore. Interfuerunt Testes Dominus Joannes Archidiaconus Spoletanus, & Morinus de Spello, & Dominus Auta, & Andreas Qm., & Morinus de Dalegia, & Jacopinus de Berardo de Spello, & alii quamplures Mccxxxvi. Indictione ix. Die ultimo Mensis Augusti. Terræ autem, & Possessiones infrascriptæ, quæ dicuntur venisse in partem, & dicuntur assignatæ fuisse Monasterio Sanctæ Mariæ Vallisgloriæ sunt istæ; in quibus prædictus Rolandinus nomine, & vice Monasterii præfati in corporalem possessionem intravit, scilicet de jure, quod prædictum Monasterium Vallisgloriæ habet in Castro Lupini, & ejus Curte. Item de uno Campo Terræ, qui est in medio vocabulo de Villura, cui cohæret ab uno latere via, a secunda Fossatum Sanctæ Mariæ de Villura, & tertia filiorum quondam Uffreducci de Jontolino, a quarta Laglon. Item ibidem de Campo de Petralia, cui cohæret ab una parte filii Massaronii de Blasio, a secunda Fossatum, a tertia Castellarii de Paganello, a tertia via de Fonte. Item de uno Campo ibidem, cui cohæret a duobus lateribus Gilii de Veltro, a tertia prædictus Campus de medio. Item ibidem de uno Campo, cui cohæret ab una parte Petri de Fato, a secunda Castellani de Paganello, a tertia Ymiliæ. Item ibi propè de uno Campo, cui cohæret ab una parte Laglon., a secunda Petri de Fato; a tertia Mansum Manni, & Monasterium Sancti Silvestri. Item ibidem apud Ecclesiam de Villura de uno Campo, cui cohæret ab una parte via, a secunda Petri de Fato, a tertia Fossatum. Item de tribus partibus pro indiviso totius silvæ, cui cohęret ab una parte Collupinus, & vinea, a secunda Lacus, a tertia Spellum, a quarta Laglon., a quinta Laglon. Item in vocabulo Cisano o de uno Campo Terrę, cui cohęret ab una parte via, a secunda filiorum Mantinelli, a tertia Petri de Freducio, a quarta Gilii de Frello, & Bernardi de Guien., & Sereb. Item ibidem de uno Campo, cui cohęret ab una parte via, ab aliis partibus Fossatum, quem tenet Dominus Gilius, & Paradisius. Item ibi propè de uno Campo, cui cohęret ab una parte via, a secunda Fossatum, quem tenent prędicti. Item ibidem in eodem vocabulo de duobus Campis cum vineis, quibus cohęrent Freducii de Jontolino, & Gilii de Frello, a secunda via, qua itur ad Savinantium, ab alia Laglon, ab alia Filii quondam Sinibaldi. Item in vocabulo de Canat. de pluribus Campis cum arboribus, quibus cohęrent Canale ab una parte, ab alia Fossatum, & ultra Laglon. Ibidem de pluribus Campis, quibus cohęrent ab una parte Savinantium, & Montexanum. Item de Molino de Laglon. cum pertinentiis suis, quod tenet Fransericus. Item de alio Molino ibidem cum pertinentiis suis, quod tenet Anglius de Subia. Item de Molino Jacobi, & Joannis de Fabro cum Terris, & clausura, & pertinentiis suis. Item in vocabulo Gualdi de pluribus Campis, & vineis, & arboribus, quibus cohærent ab una parte Uffreduccii de Bernardo de Gualdo, a secunda Ben. Mazaron.; a tertia Tegon., a quarta Fossatum. Item in vocabulo supra Sancti Petri de Paterno de uno Campo cum arboribus, cui cohærent ab una parte Ecclesiæ Sancti Laurentii, a secunda Ecclesiæ S. Rufini, a tertia Monasterii, & via. Item in eodem vocabulo de uno Campo cum arboribus, cui cohærent ab una parte Rami de Bernardo, a secunda Sancti Laurentii, a tertia filii Alexandri Donaide. Item in eodem vocabulo de uno Campo mediante via cum arboribus, cui cohærent ab una parte Rodulphi Magnani, a secunda filii Bonihominis de Pam., a tertia filiorum Atidele. Item in eodem vocabulo ibidem de uno Campo, cui cohærent ab una parte via, a secunda Monasterii de Valle de Gloria, a tertia Anglii de Oliverio, & Petri de Franco. Item ibidem de uno Campo, cui cohærent prædictum Monasterium, a secunda Andreolii de Porto, & a tertia, & quarta Joannis Vilde. In quibus supradictis Terris, & possessionibus cujuslibet prædicti vocabuli præfatus Rolandinus nomine prædicto, eorum nomine, & nomine omnium aliarum Terrarum, & possessionum, & rerum territoriarum, quæ sunt in supradictis vocabulis, & in quolibet ipsorum in corporalem possessionem intravit die secunda exeunte Novembri in præsentia Andreæ de Qm. de Spello, & Andreæ de Petro, & Sinibaldi de Matthæo Testium. Item in vocabulo de Vico de uno Campo cum arboribus, cui cohærent ab una parte filii Putii de Jonta, a secunda Nepotum Domini Gilii de Cizan., a tertia Joannis de Franco. Item ibidem in Vico de uno Campo, ut supra, cui cohærent ab una parte strata publica, a duabus partibus via, a quarta Ranutii de Thoma. Item in Gualdo de Vico de uno Campo cum arboribus, ut supra, cui cohærent ab una parte filiorum quondam Travaliolii, a secunda via. Item in vocabulo de Villura de uno Campo Terræ cum arboribus, cui cohærent a duabus partibus via, a tertia Filiorum quondam Hugolini. Item ibi propè in Villura, de uno Campo ut supra, cui cohærent ab una parte via, a secunda Gamellus, a tertia filiorum quondam Trexe. Item in vocabulo Torzani de una tenuta cum arboribus, ut supra, cui cohærent ab una parte via de Monte, a secunda Bernardi de Crebra, & filiorum Morici, a tertia Lulinarius de Cagnano, a quarta via de subtus, a quinta autem Derain., & Geron., & superius via Domorum. Item in vocabulo de Cagnano, & Herbacanum de uno Campo ut supra, cui cohærent ab una parte via Herbacanum, & Hugollinus de Petron., & Filiorum Neti, & Sancti Benedicti, a secunda Petriani, & filii Petri Morini, Domni Gratiani; a tertia via traversagna; a quarta prædicti Petriani. Item in vocabulo de Canzelato in Jurisdictione Assisii de uno Campo, cui cohærent ab una parte via, a secunda Sancti Benedicti, & via, a tertia Magistri Lucardi, & filii Baagni, & Carzadonii. Item in vocabulo Agelli de uno Campo ut supra, cohærent ab una parte Strata, a secunda filiorum quondam Joannis de Beraldo, & Sancti Benedicti, & Bonæ de Berarducio, a tertia via de Prato. Item in vocabulo S. Loterii de uno Campo cum arboribus ut supra, cohærent ab una parte Carzadonus, a secunda Aura de Rainon., a tertia Plebis de Capite aquæ. Item in vocabulo Pulembar de vineis, cohærent ab una parte Matthæus de P. D., a secunda Andreæ de Rosa, a tertia Sanctæ Mariæ. Item in vocabulo de Gualdo de vineis, cohærent eis Filiorum Bire, & filiorum Gilii Jusani; a secunda filii Matthæi de Manno; a tertia Bacironor., & Rubutii. Item de alia vinea cum Terra, & arboribus similiter se tenentibus ibidem, cohærent ab una parte via; a secunda Rubutii, & Maraviliæ. Item in vocabulo eodem de vineis, quibus cohærent a duobus partibus via, a tertia Sancti Benedicti, & Tegnosi, & Petrioli de Savia, a quarta Rain., boni Militis, & Filii Mangini de Vico. Item in vocabulo Sancti Felicis de una petia Terræ ut supra, cohærent ab una parte Strata, a secunda Sancti Petri, a tertia filiorum Sergilii. Item in eodem vocabulo de una petia Terræ ut supra, cohærent ab una parte via, a secunda S. Petri, a tertia filiorum quondam Magistri Petri. Item in Vignalio de uno Campo ut supra, cui cohærent ab una parte via, a secunda filii Ser Nicolai, a tertia Gilioli de Ser Petro, a quarta filiorum Cerfolii. Item in vocabulo Conche de una petia Terræ ut supra, cui cohærent a duabus partibus via, a tertia filiorum Valentii, a quarta Nepotis Johannis de Bonohomine. Item in vocabulo, sive Tribio Sancti Gregorii de una petia Terræ, cohærent ab una parte strata, a secunda via, a tertia filiorum quondam Sevuin. Item in vocabulo Gualdi de una petia Terræ, cohærent ab una parte via Gualdi, a secunda Andreæ de Joanne, & filiorum Bigerii, a tertia filii Philippi de Vico. Item in vocabulo Prati de una vinea, cohærent ab una parte via Prati, a secunda Bernardi de Serleto, a tertia Jacobi de Fabro. Item in vocabulo Ferrajoli, & Pallembarii de una petia Terræ, cohærent ab una parte via, a secunda filiorum Petri Rodulfi. Item in vocabulo Prati de una vinea, & Terra, cohærent ab una parte Monaldi de Hugolino, a secunda filiorum Trade. In quibus supradictis Terris, & Possessionibus cujuslibet prædicti vocabuli præfatus Rolandinus prædicto nomine, eorum nomine, & nomine omnium aliarum Terrarum, & possessionum, & rerum Territoriarum, quæ sunt in prædictis vocabulis, & in quolibet ipsorum, in corporalem possessionem intravit die ultimo mensis Novembris in præsentia prædictorum Andreæ, & Andreæ, & Sinilbaldi Testium. Item in vocabulo Sancti Pauli de una petia Terræ cohærent Sereb, a secunda Petri Consolii. Item ibi propè in ipso vocabulo de una petia Terræ, cohærent Engeleri Buzoni, a secunda Boni Ranucii. Item ibi propè ibidem de una petia Terræ, & vineæ cohærent ab una parte Petri Cicuzii, a secunda filii Magistri. Item ibi propè ibidem de una petia Terræ, & vineæ, cohærent ab una parte Bernardi de Martino, a secunda Petri Cicuzii. Item ibi propè ibidem de una petia Terræ, & cohærent ab una parte Gambelii, a secunda Arculani de Ugutione. Item in eodem vocabulo de vineis, quas tenet prædictus, cohærent ab una parte filii Jacobi de Guitio, a secunda Andreæ de Monaco. Item ibidem de una petia Terræ, cohærent Rodulfi, Leciusi, a secunda Matthæi Tuischi. Item ibidem de una petia Terræ, & vineæ, cohærent ab una parte via, a secunda Bernardi de Andrea, & Gambelii. Item ibidem de una petia Terræ, cohærent ab una parte Gilii de Ugolino, a secunda Petri Consolini. Item in vocabulo Aglon. de uno Campo, cohærent a duobus lateribus filiorum Reun., a tertia S. Laurentii. Item in vocabulo Vacelli de uno Campo cohærent Ecclesiæ S. Laurentii, a secunda S. Rufini, a tertia via. Item in vocabulo Filati de uno Campo cohærent a duobus lateribus via, a tertia Buzonorum. Item ibidem de una vinea cohærent Ecclesiæ S. Rufini, a secunda filii Savoli. Item ibidem de una vinea cohærent Guarenghi, a secunda Petri Cozolo, & Monasterium. Item ibidem de uno Campo, cohærent Ecclesię Sancti Laurentii, & Petri Cozole, & via. Item in vocabulo de Gilla de uno Campo cum arboribus, cohęrent Boni, & Bartholomęi de Gilla, & Hugolini de Furce, & S. Laurentii. Item ibidem in capite de Gilla de uno Campo cum arboribus, cohęrent Bartholomęi de Girardo, & Bethi de Gilla. Item ibidem de uno Campo, cohęrent istius Bartholomęi, & Girardi de Bonohomine. Item in vocabulo de Valle de una vinea, cohęrent Fossatum, & Leonardi Severini, & Bernardi Salanni. Item ibidem de una vinea a duabus partibus via, a tertia filii Leti. Item in vocabulo S. Fortunati, de uno Campo, a duabus partibus via, a tertia filii Freucii. Item ibidem de uno Campo, cohęrent nepotum Magardi, ab alia Monaldi de Ugolino. Item ibidem de una vinea, cohęrent Fossatum, & via. Item ibidem de una vinea, cohęrent Fossatum, & filii Ranutii de Cosa. Item in vocabulo Rapizonii, cohęrent Rufi de Pasero, & a duabus partibus Fossatum, & Nepotum Episcopi. Item ibidem de uno Campo, cohęrent via, & filii Covarelli. Item ibidem in duabus petiis Terrę mediante Fossato, cohęrent Russi prędicti, & filii Philippi Roglerii. Item in vocabulo Reale de una vinea, & Terra cum arboribus, cohęrent Laglon., & Fontę de Cleto. Item in vocabulo prędicto Sancti Fortunati, cohærent via, & Ecclesiæ Sancti Felizani, & Compagnoni. Item in vocabulo Aliani de una vinea, & Terra, cohærent via, a secunda Russi de Pasero, & Fossatum. Item in vocabulo Laglon. veteris de uno Campo cum arboribus cohærent Laglon, & via. Item in vocabulo Prati de uno Campo, cohærent via, a secunda Petrutii de Matia Sancti Laurentii. In quibus supradictis Terris, & Possessionibus cujuslibet supradicti vocabuli prædictus Rolandinus intravit eorum nomine, & nomine aliarum Terrarum, & Possessionum, & rerum territoriarum, quæ sunt in prædictis vocabulis, & in quolibet ipsorum in corporalem possessionem, & prædicto nomine die primo Decembris in præsentia prædictorum Testium Andreæ, & Andreæ, & Sinebaldi. Item in vocabulo de Furcone de una petia Terræ, cohærent Forculi, a secunda Sanctæ Mariæ, & via vicinalis. Item in vocabulo de Versin., vel Molini veteris de uno Campo, cohærent via, a secunda Alexii de Andrea. Item in vocabulo Aquatini de uno Campo, cohærent via, & filii de Labello, & Adamucii. Item in vocabulo Sancti Angeli de uno Campo cum vinea, a duabus partibus via, a tertia Sereb, & Raini de Vezo. Item ibidem de uno Campo, cohærent via, & Ugolini de Pefanza. Item in vocabulo Sanctæ Crucis de una vinea, cohærent via, & Giliolii de Masario. Item ibidem de uno Campo, cohærent filii Berarducii Bertonj. Item in vocabulo Catrani de uno Campo, cohærent Comitum, & Fazacup, & via. Item ibidem de uno Campo, cohærent a duabus partibus via, & Palu. Item ibidem de uno Campo, cohærent via, & Benvenuti Robarulli, & Ric … Item in vocabulo Paradisi de uno Campo, cohęrent Meliorati, & filii Bartholomęi, & Palu. Item in vocabulo Aquævivolæ de uno Campo, cohęrent via, & Domni Bernardi, & filii Berardoni Pecorę nigrę. Item in vocabulo de Pantanello de uno Campo, cohęrent via, & Romagnoni, & filiorum Monaldi de Ugolino. Item in vocabulo prędicto Catrani de uno Campo, cohęrent via, & Tani de Suino, & Domnę Marię de Trupino, & Savenantius. Item in vocabulo de Petralio de uno Campo, cohęrent a duabus partibus via, a tertia Uxoris Bernardi de Leto. In quibus supradictis Terris, & vineis, & possessionibus cujuslibet vocabuli prędictus Rolandinus nomine, & vice pręfati Monasterii Vallisglorię eorum nomine, & nomine aliarum Terrarum, & vinearum, & possessionum, quæ sunt in prędictis vocabulis, & in quolibet ipsorum in corporalem possessionem intravit die secundo mensis Decembris in pręsentia prędictorum Andreæ, & Qm., & Andreę de Petro, & Sinibaldi de Matthæo Testium rogat. Ego Paxius Ansisus Vercellen. Notarius interfui, & rogatus scripsi.”
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrę confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani xv. Kalendas Junii Pontificatus Nostri Anno Primop.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLIII., pp.335-340
-
(a) Monasterii S. Mariæ Vallis-gloriæ de Spello: De quo vide Bullam Gregorii IX. Quoniam ut ait Apostolus &c. anno 1230. die 12. Aprilis editam.
-
(b) Ordinandam: Per litteras Ab Ecclesia S. Silvestri &c. anno 1232. die 27. Julii Episcopo Spoletano scriptas.
-
(c) Frater noster …: Bartholomæus, ut infra in instrumento.
-
(d) Apud Cocoronum: Quod Castrum, quandoquidem ex Geographis frustra quæritur, memoratur a Richardo de S. Germano ad annum 1240.; quo scribit, ad mandatum Friderici Imp. una cum Fulginio, Hispello, aliisque pluribus Civitatibus Umbriæ, & Patrimonii B. Petri venisse.
-
(e) Bartholomæus: Anno 1236. mense Augusti promotus ad Spoletinam Ecclesiam, de quo Ughellus tom. I. Ital. sacræ.
-
(f) S. Silvestri &c. Litteræ Gregorii IX. ita incipientes datæ anno 1232. die 27. Julii habentur quidem supra vulgatæ, sed directæ fuerunt Nicolao Episcopo, ubi notatum est; illarum vero similes Bartholomæo scriptæ anno 1236. mense Augusti non extant saltem publici juris factæ.
-
(g) Ab istis senartis: Vocabulum istud abest a Glossario Caroli Fresnensis.
-
(h) In quadam cedula &c.: Lat.
Schedula, quæ in supra relatis Gregorii IX. litteris memoratur, sed non refertur. -
(i) Raserias: Erat autem raseria, seu raserium mensura annonaria, inquit Carolus Fresnensis in suo Glossario, sed quantitatem non edisserit; videtur tamen granorum fuisse mensuram, quæ plena radi, & complanari solet; unde sextarium
rasumaccipere, aut supereffluentem dare dicimus. -
(j) Psaumas: Al. saumas vulgo
soma, nempe sarcina, de qua dictum est adBullamGregorii IX. Justis petentium desideriis &c. anno 1236. die 24. Maji vulgatam. -
(k) Soldos 40. Lucenses: Qui quales fuerint, ostensum est in notis ad diploma Gregorianum pro Monasterio S. Mariæ Vallis-gloriæ Hispellen. anno 1236. die 2. Augusti editum
Religiosam vitam eligentibus &c. -
(l) Caldarellos: Diminutum lebetis, vel cacabi, ahenique Italice Caldara, vel Caldaro.
-
(m) Sex libr. Lucen.: Quæ multum distare dicuntur valore ab illis, quæ nostris temporibus decurrunt, & expenduntur.
-
(n) Sex staria Canapinæ: Sementis canabis nimirum vulgo Canepa.
-
(o) Cisano: In costa de Cizano fundatum fuisse Monasterium S. Mariæ inter Angulos Spoletan. testatur Nicolaus Episcopus Spoletan. in litteris anno 1232. pro ejusdem Monasterii exemptione scriptis, & in Bulla Gregorii IX. Religiosam vitam &c. anno 1236. die 2. Augusti edita relatis: hinc olim dictum fuisse Monasterium de Ciciano prope Spoletum legimus in Bullis Innocentii VII. Sacræ devotionis &c. anno 1405., & Gregorii XII. Rationi congruit &c. anno 1406. infra referendis.
-
(p) Post hæc dedit Pontifex alias litteras Episcopo Ostiensi Cum Ecclesia S. Silvestri &c. anno 1252. die 7. Januarii pro
Cocoronibonis Monasterio S. Mariæ Vallis-gloriæ asserendis, vel potius S. Mariæ inter Angulos Spoletan., ut ibi adnotatur, & anno 1257. Alexander IV. per litterasEx tenore &c.die 29. Januarii datas hæc bona omnia confirmavit; & tamen in Bulla 44. tom. 3. Bullarii Romani Cocquelines anno sequenti 23. Julii Ordini Camaldulensi dataOfficii nostri cura &c.inter alia bona, quæ Pontifex illi Ordini confirmat, etiam Monasterium S. Silvestri de Monte Subasio in Episcopatu Spoletino recensetur; quia anno 1254. Monachi locum suum recuperarunt, demtis tamen possessionibus Sanctimonialibus attributis ex epist. Venerabilis frater &c. eo anno die 13. Martii data, & infra referenda.