Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Ut Fratres Minores recitent Divinum Officium secundum Breviarium correctum; cum aliis vero sufficiat eis recitare secundum diversum situm. (Ex Speculo Minor. tract. 2. fol. 70.,
Firmamentistrium Ord. par. 2. trac. 2. fol. 56., &Waddingoin Reges. Pontif. num. 38.) -
Anno 1241. die 7. Junii.
-
1241
-
GREGORIUS &c.
Dilectis Filiis Generali Ministro a , & universis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Pio vestro Collegio, quod sibi libenter thesaurum quietæ conscientiæ thesaurizat, id gratiæ dignæ concedimus, quod ab eo fluctum mentis excutiat, & ipsum in spiritus tranquillitate disponat. Vestræ itaque precibus devotionis inducti, ut observantia moderni Divini Officii, quod in Breviariis vestris exacta diligentia correctumb a Nobisc, ex statuto regulæ vestræ juxta Ecclesiæ Romanæ morem, excepto Psalterio d, celebrare debetis, sitis contenti perpetuo: nec non ut si aliqui vestrum Divino intersunt Officio cum aliis celebrantes, tunc eis illud sufficiat, & ad dicendum Officium proprium minimè teneantur, vobis auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani vii. Idus Junii Pontific. Nostri anno Decimoquintoe.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLII., pp.296-297
-
(a) Ministro: Haymoni Anglo, de quo non semel superius.
-
(b) Correctum: Ab Haymone prædicto ex variis auctoribus apud Waddingum ad ann. 1244. num. 2.
-
(c) A nobis: Nempe ejus jussu, sed opera Haymonis prædicti.
-
(d) Psalterio: Ex cap. 3. Regulæ excepto Psalterio, ex quo habere poterunt Breviaria.
-
(e) Idem privilegium innovatum est iisdem pene verbis ab Innocentio IV. anno 1244. die 20. Junii, ut infra.