« bullarium-franciscanum-368 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Ut pecuniam de redemptionibus Crucesignatorum, & legatis pro Terra Sancta cum Fr. Willelmo O. M. collectam in tuto deportari curet, & asservari, illis assignandam, quibus ipse mandaverit. (Regest. Vatican. epist. 45. anno 15.)

  •  
    Anno 1241. die 30. Aprilis.

  •  
    1241


  •  

    GREGORIUS &c.

    Venerabili Fratri ‥ a Episcopo Oloren. b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Litteras tuas benigne recepimus, & ea, quæ continebantur in eis, intelleximus diligenter; solicitudinem tuam, quam in executione mandatorum nostrorum exhibes, dignis in Domino laudibus commendantes. Verum cum sicut ex earum tenore didicimus, triginta millia solidorum Morlanen. monetæ c de redemptionibus Crucesignatorum, & legatis Terræ Sanctæ tu, & Frater Willelmus Custos Fratrum Minorum de Wasconiad de mandato Sedis Apostolicæe duxeritis colligenda; & pecunia ipsa in diversis locis deposita esse noscatur; Fraternitati tuæ, de qua plenam in Domino fiduciam gerimus, præsentium auctoritate mandamus, quatenus prædictam pecuniam sine diminutione aliqua ad aliquem tutum locum per aliquos Prælatos, vel alias personas idoneas, sicut videris expedire, deportari, & inibi conservari faciens, illam eis, qui ad te super hoc a Nobis deferent speciales litteras, & mandatum, assignare procures; Contradictores per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

    Datum Laterani ii. Kal. Maii Pontificatus Nostri Anno Decimoquinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXXIX., pp.-295

  •  
    (a) Vener. Fratri: N.
  •  
    (b) Episcopo Oloren.: Al. Eleronen. vulgo Oleron. in Aquitania, Bearniaque regione ad radices Pyreneorum montium sub Auscensi Archiepiscopo.
  •  
    (c) Morlanen. monetæ: Moneta Beneharnensis alias Bearnensis ab oppido Morlas sito prope Palensem civitatem Oloroni proximam, ubi cudebatur; currehatque etiam per totam Vasconiam; & solidus Morlanus tres valebat solidos, & tres denarios Turonen. ex Carolo Fresnen. Cangii Domino in Glossario med. & inf. Latin.
  •  
    (d) Custos FF. Minorum de Wasconia: Est autem Wasconia, quæ nunc Navarræ Regnum, vel in qua comprehenditur Navarra, quæ erat sexta Provinciæ Aragoniæ Custodia ex divisione Provinciarum, & Custodiarum Ordinis anno 1260. Narbonæ facta præside S. Bonaventura in generalibus Comitiis: neque enim Custodia Wasconiæ legitur in monumentis nostri Ordinis, sed Navarræ; ut in Bulla Rumor, qui &c. anno 1238. die 24. Aprilis relata.
  •  
    (e) De mandato Sedis Apostolicæ: Quod ad nos nondum pervenit.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151828 (bullarium-franciscanum-368), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151828 (mise à jour : 15/12/2020).