« bullarium-franciscanum-341 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Eidem in opus etiam pietatis, & eleemosynæ attribuit alia loca in Sac. Palatio Lateranen. existentia cum inhibitione, ne vendantur, vel alienentur. (Regest. Vatic. epist. 58. anno 14.)

  •  
    Anno 1240. die 19. Maji.

  •  
    1240


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilecto filio Fratri Paschali Eleemosynario nostro Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Eo libentius Eleemosynæ nostræ bona procuramus augeri, quo certiores existimus, quod in opus transeunt pietatis. Quapropter, dilecte in Domino fili, Loca illa, quæ Merceriia, & Aurifices in Sacro Palatio nostro Lateranen. superius, & inferiusb a te nomine dictæ Eleemosynæ tenent, tibi, & per te ipsi Eleemosynæ perpetuo confirmamus, sub interminatione anathematis districtius inhibentes, ne quis ea vendere, vel alias alienare præsumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, & inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Laterani xiv. Kelend. Junii Pontificatus Nostri Anno Quartodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXII., p.280

  •  
    (a) Mercerii: Minutæ mercis propolæ, seu venditores ex Glossario Cangensi.
  •  
    (b) Superius, et inferius: At ii modo longe ab hoc Palatio commorantur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151801 (bullarium-franciscanum-341), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151801 (mise à jour : 15/12/2020).