Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Domum prope Palatium Lateranen. Pontificis perpetuò tribuit suo Eleemosynarum curatori, vetans, ne vendatur, vel alienetur, sed in opus pietatis transeat. (Reges. Vatic. epist. 57. an. 14.)
-
Anno 1240. die 19. Maji.
-
1240
-
GREGORIUS &c.
Dilecto filio Fratri Paschali a Eleemosynario Nostro Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Eo libentius eleemosynæ nostræ bona procuramus augeri, quo certiores existimus, quod in opus transeunt pietatis. Quapropter dilecte in Domino Fili, domum juxta Falloniam sub Sacro Palatio Nostro Lateranen.b positam, quam quondam Landulfus, & Gualterus speciariic tenuerunt, tibi, & per te ipsi eleemosynæ duximus perpetuò concedendam; districtius sub interminatione anathematis inhibentes, ne quis eam vendere, vel aliàs alienare præsumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ concessionis, & inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani xiv. Kalendas Junii, Pontificatus Nostri Anno Quartodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXI., pp.279-280
-
(a) Fratri Paschali: Quem Petrus de Alva & Astorga in Indiculo Bullarii Seraphici sub hunc annum dicit Ordinis Minorum; & post eum Auctor supplementi ad Annales Min. Waddingi n. 2.
-
(b) Palatio nostro Lateranen.: Cui adjuncta est Ecclesia, seu Templum, ac Basilica Salvatoris al.
S. Joannisomnium Ecclesiarum Orbis prima, mater, & caput. -
(c) Speciarii: Seu Aromatarii, vulgo Italice
Speziale.