Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Mandat Ministro FF. Minorum Saxoniæ, ut Lantgraviis Turingiæ Confessarium a se petentibus aliquem ex suis Fratribus idoneum illis deputet. (Regest. Vatican. epist. 102., &
Waddingusin Regesto Pontif. num. 20.) -
Anno 1239. die 28. Julii.
-
1239
-
GREGORIUS &c.
Dilecto filio Ministro a Fratrum Minorum in Saxonia Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Dilectus filius nobilis Vir …b Lantgravius Turingiæ, & .... Uxorc ejus cupientes se Divinæ gratiæ per opera dignæ Pœnitentiæ coaptare Nobis humiliter supplicaverunt, ut aliquem Religiosum Sacerdotem concederemus eisdem, qui confessiones eorum audiat, & injungat eis pœnitentiam salutarem. Nos igitur pium eorum propositum favore benevolo prosequentes mandamus, quatenus ad hoc aliquem de Fratribus tuis, quem idoneum esse cognoveris, studeas deputare, qui nostra fretus auctoritate, quæ præmissa sunt, diligentius exequatur; ac nobilem prædictum absolvat, si eum invenerit pro violenta injectione manuum in Clericos, & Religiosas Personas, vel incendiis, vel rapinis latæ sententiæ Canonem incurrisse, vel in posterum incurrere contingat eumdem; proviso, quod passis damna, & injurias satisfaciat competenter; & si ejusdem nobilis fuerit gravis, & enormis excessus, mittatur ad Sedem Apostolicam absolvendus.
Datum Anagniæ v. Kalendas Augusti Pontificatus Nostri Anno Tertiodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCC., p.272
-
(a) Ministro: Fr. Joanni Anglico, de quo pluribus in locis agitur in Annal. Ord. Min. ad ann. 1230. num. 16. & ann. 1247. num. 26.
-
(b) Nobilis vir; Henricus S. Elisabethæ levir; & antea Gregorius dedit præcedentem epistolam ad Episcopos Hildesheimen., & Marsepurgen., atque ad Abbatem e Porta Cistercien. de suscepto a Lantgravio aliisque melioris vitæ ineundæ consilio; ut etiam apud Raynaldum ad hunc annum num. 64. & 65., & ut supra.
-
(c) Uxor: Gertruda Ducis Austriæ filia ex Hist. Lantgrav. apud cit. Waddingum ad hunc ann. n. 20.