Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Jubet, ut infrascripti protegant Fratres Minores ab injuriis Cleri Braccarensis Provinciæ. (Regest. Vatican. epist. 208., & Waddingus in Reges. Pontif. num. 9.)
-
Anno 1238. die 6. Augusti.
-
1238
-
GREGORIUS &c.
Venerabili Fratri Episcopo, & dilectis filiis Decano, & Magistro Scholarum Auriensi a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Sub Religionis habitu vacantibus studio piæ vitæ ita debemus esse propitii; ut in Divinis beneplacitis exequendis non possint obstaculis præpediri. Cum igitur dilecti filii Minister, & Fratres Ordinis Fratrum Minorum Provinciæ Braccarensisb, sicut accepimus, a nonnullis in personis, & rebus, ac eleemosynis, quæ conferuntur eisdem intuitu pietatis afficiantur injuriis, & jacturis; Nos eisdem condignè quietis volentes providere subsidiis, & ipsorum turbatoribus viam præcludere læsionis; discretionem vestram rogamus, & hortamur attentè, per Apostolica vobis scripta præsentium mandamus, quatenus eos pro Divina, & Nostra reverentia favoris opportuni gratia prosequentes, ipsos super præmissis non permittatis ab aliquibus indebitè molestare. Molestatores &c. Non obstantibus &c. Quod si non omnes &c. Tu Frater Episcope &c.
Datum Anagniæ viii. Idus Augusti, Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCLXIX., pp.246-247
-
(a) Auriensi: Episcopalis urbs in Regno Galeciæ, & Provincia S. Jacobi, ubi erat Custodia Auriensis ex Provinciali Ordinis.
-
(b) Bracarensis: In Regno Lusitaniæ, ubi Cœnobia olim habuerunt Minoritæ Aurien., Lucen., Legionen., Asturicen., Portulacren. omnia sub Archiepiscopo Bracarensi extantia.