« bullarium-franciscanum-292 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Agnetem Bohemam commendat a proposito sibi Religiosæ vitæ genere, & ad excelsas virtutes capessendas invitat. (Regest. Vatic. epist. 89. apud Waddingum in Annal. Minor. ad hunc annum 13.)

  •  
    Anno 1238. die 9. Maji.

  •  
    1238


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectæ filiæ Agneti a ancillæ Christi, & gloriosæ Virginis in mulieribus benedictæ Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    De Conditoris omnium ineffabili gratia, & virtute procedit, quod contemplationis suæ Spiritus sic in alta Cœlorum erigitur, ut ab ipso & abyssi profunditas penetretur; prout innuitur ex Dei magnalium varietate mirabili, quam pridem in tuæ sinceritatis litteris expressisti. Ex ipsa enim collegimus exultantes, quod tu in Aquilonis partibus constitutab, relictis Terræ finibus, qui sunt cupiditas, vanitas, & voluptas in se stultorum oculos defixos habentes, cum Regina Austri audire processeris veri sapientiam Salomonis, circa cujus pedes, tamquam in schola virtutum, pervigil, & sedula perseverans ibi sic ad plenum bonitatem, disciplinam, & scientiam didicisti, ut suæ voluptatis torrente potata, ex hoc in illud eructes, nunc de thesauro tui pectoris fervorem desiderii novi proferens, nunc circa executionem veteris incommutabilem voluntatem exponens. Super hoc quidem nato gloriosæ Virginis, cui, sua disponente clementia, obtulisti candorem munditiæ Virginalis, quas possumus, gratias exhibentes ex intimo cordis affectu tibi benedictionis filia suademus, ut in his, quæ sola Dei virtus in te operata dignoscitur, nihil homini, sed totum adscribere studeas Creatori, a quo mirabiliter Angelorum, & hominum Ministeria dispensante cuncta bona, principium, & perfectionis suscipiunt complementum, coronam perennis gloriæ obtentu devotionis, & Fidei consequentibus subditis, per quos idem quasi per instrumentum suæ beneplacitum exequitur voluntatis; sicut in modernorum speculo Beato Francisco gloriantes in Domino contemplamur, qui nutu Regis æterni de spina subito translatus in florem, postpositis Mundi fallaciis ad cultum continuæ transiens puritatis, commissæ sibi desuper gerendo fideliter legationis officium, Patris æterni Filio grande lucrum attulit animarum, institutis per ipsum specie Stigmatum Redemptoris, sicut pluribus dignis fide patuit insignitum, per orbis latitudinem tribus Ordinibus, in quibus per dies singulos cunctipotens redditur multipliciter gloriosus. Intus enim quasi tribus propaginibus invitè contentis, quas coram se per somnium pincerna Pharaonis inspexit, Fratrum Ord. Min., Sororum inclusarum, & Pœnitentium Collegia designantur, quę Sanctę, ac Individuę Trinitatis dedicata cultui; dum flores opinionis laudabilis, & uvas conversationis honestæ proferunt, ac vinum sacræ compunctionis effunditur; multis de Fidelium universitate producitur, ut in Sanctitate, & justitia Domino servientes comprehendant felicitatis æternæ bravium tibi ab æterno, filia in Christo carissima, sicut de pietate Divina confidimus, præparatum. Quis enim Fidelium pro constanti non teneat, quod cum tu considerans paupertatis habibitum, in quo pro salute humani generis haberi voluit Conditor singulorum, in ancillam pauperem, & humilem Reginam transtulerisc, olim multis deliciis, & honoribus abundantem, percipies perennis thesauri monilia, quæ vacando virtutum amplexibus Virgo, & Martyr Agnes beatissima creditur consecuta? Quis Deum timentium plenis non dicat labiis, quod te vacantem Virginali munditiæ in Sponsam sibi elegerit excellentia Redemptoris? Rogamus itaque devotionem tuam, & hortamur in Domino Jesu Christo, quatenus sollicita super his, laudis frequentare canticumd; quæ gaudentibus Angelis de se providisse dignoscitur præsidens curiæ supernorum, ad hoc sine intermissione intentionis tuæ summam dirigere studeas; ut quæ pluribus in salutis exemplum constituta cerneris, Sanctarum concursu comitata Virginum in æterna tandem collocari Patria merearis; Nobis super hoc illam percepturis immensitatem lætitiæ, quæ solet Patri de virtuoso filio, & stabilis honoris consequente gloriam provenire.

    Datum Laterani vii. Idus Maii Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCLXVIII [CCLXIII]., p.242

  •  
    (a) Agneti: Bohemæ, ut ex lectione epistolæ colligitur Primislai Regis filiæ, quæ circa annum 1234. Clarissarum institutum amplexa est, ut habet Waddingus ad eum annum n. 3.; & ad quam sunt complures hujus, & sequentis Pontif. litteræ: videtur autem officium superioris, & administrationis Monasterii hoc anno post triennium deposuisse; cum eam Pontifex non Abbatissam, ut in aliis suis litteris, sed ancillam Christi appellaverit, ut in sequenti epistola; idque magis confirmatur ex epistola Ex parte carissimæ &c. hoc anno die 18. Decembris scripta.
  •  
    (b) In Aquilonis partibus constituta: Est enim Bohemia ad Septemtrionum plagam, quæ & Aquilonaris appellatur, posita.
  •  
    (c) Reginam transtuleris: Recusavit enim nuptias Henrici iii. Angliæ Regis, & Friderici ii. Imp.
  •  
    (d) Canticum: Nempe Glori a in excelsis Deo, ut ex sequentibus elicitur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151752 (bullarium-franciscanum-292), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151752 (mise à jour : 15/12/2020).