« bullarium-franciscanum-279 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Fridericum Imp. rogat, & hortatur, ut Crucesignatis iter liberum, & securum præbeat per terras Imperii Romani. (Ex Regesto Vatic. epist. 413. lib. 11. apud Raynaldum ad hunc annum num. 25.)

  •  
    Anno 1238. die 17. Martii.

  •  
    1238


  •  

    GREGORIUS &c.

    Charissimo in Christo filio Friderico Romanorum Imperatori illustri Salulutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Considerantes olim, quod Græcorum Ecclesia ab obedientia Matris suæ Sedis Apostolicæ separata ex eo vitam videbatur admittere Catholicæ fidei, quod a capite suo, Ecclesia scilicet Romana, in qua Dominus fidei, & totius Status Ecclesiastici magisterium posuit, non timuit segregari; quia nec ramus vivit, qui a radice sejungitur; nec membrum vitam retinet, quod a corpore separatur; considerantes, quod cum Ecclesia Sponsa Christi sit unica, quæ in Beato Petro Apostolorum Principe non dubitatur esse fundata; quisquis aliam Ecclesiam extra istam constituit, seu credit posse constitui, certum est, eum a vita veræ fidei in mortem hæresis saparari; provida deliberatione timuimus, ne dicti Græci, quos ab Ecclesia Dei transportavit in Synagogam Sathanæ alluvio Schismatis, impetu torrentis obruti in abyssum præcipitarentur hæreticæ pravitatis. Propter quod exemplo summi Pastoris ovem perditam ab ovile Dominicum propriis cupientes humeris reportare, ad Vataciuma dictum, Patriarcham Nicenumb, Prælatos, & Clerum sibi subditos Fratres Prædicatores, & Minores in lege Divina plene peritos transmisimusc, paternis apud ipsos monitis, & precibus insistentes, ut a somno mortis exurgerent, & fugientes a ventura ira, illucescente illis supernæ claritatis lumine, se unioni Catholicæ reformarent. At ipsi, sicut ex ipsorum Fratrum veridica relatione percepimus, diversos contra Fidem orthodoxam proponentes errores, & obturantes more aspidis aures suas, nullis potuerunt induci monitis, ut in viam redirent Ecclesiasticæ unitatis: super quo vehementi dolore turbati, ne frustra sit Nobis evellendi, & plantandi cœlitus collata potestas, contra dictum Vatacium Schismaticum, & ejus fautores, qui excommunicati a Nobis semel in annis singulisd nuntiantur, quia ipsorum vulnera sanare hujusmodi non potuit medicina, non tam pro subsidio Constantinopolitani Imperii, quam pro corroboranda, & defendenda Fide Catholica in partibus Orientis, multos Principes, Barones, & milites signo Crucis fecimus insignirie; Cultoris Evangelici sequentes exemplum, qui primum circa ficum sterilem fodiens, & mittens stercora illam tempore sequenti succidit, nisi poma produxerit expectata: quare Serenitatem tuam Apostolicis Nuntio, & scripto rogavimus, ut Crucesignatis prædictis in Terram tuam transitum liberum indulgeres. Verum cum, sicut intelleximus, precibus nostris obicem difficultatis opponas; Imperialem celsitudinem sicut iterum, sic attentius rogandam duximus, & monendam, quatenus prudenter attendens, quod hujusmodi denegando transitum apud Deum animæ, ac apud homines famæ tuæ, eo quod dictos Schismaticos in suo videreris errore fovere, incurreres detrimentum; Crucesignatis Constantinopolitanæ Civitatis succurrentibus per Terram præfatam, & Imperium transitum concedas liberum, & securum. Alioquin scire te convenit, quod Ecclesia non posset conniventibus oculis pertransire, quod in subversionem Fidei Catholicæ contingeret attentari &c.

    Datum Laterani xvi. Kal. Aprilis Pontificatus Nostri Anno Undecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCL., p.234

  •  
    (a) Vatacium: Joannem Ducam Batazem, seu Vatacium dictum, qui anno 1222. Theodoro Lascari defuncto successit in Imperio Græcorum apud Nicæam translato.
  •  
    (b) Patriarcham Nicænum: Germanum, ad quem sunt litteræ Gregorii anno 1232., dictum Nicænum, quod Niceæ cum Græcorum Imp. sedem haberet, Latinis Constantinopolim occupantibus; ipse tamen se Patriarcham Constantinopolitanum inscribebat.
  •  
    (c) Transmisimus: Anno 1233. ex epistola Cum juxta testimonium supra relata, & postea etiam; cum Romæ in Bibliotheca Barberina extent MSs. Georgii Metropolitæ Corcyren. Disputationes duæ de Purgatorio, & de Pane fermentato habitæ Constantinopoli cum Fratribus Minoribus, quorum uni erat nomen Bartholomæi, scriptæ anno non 1136., ut habet Allatius in Diatriba de Georgiis, & eorum scriptis pag. 339., eumque secutus Gulielmus Cave ad annum 1136., sed 1236., ut ex indictione 9., die 13. Parasceve, quibus scriptæ dicuntur, facile deducitur; quemadmodum alii etiam observarunt, & correxerunt.
  •  
    (d) In annis singulis: Nempe in Cœna Domini, ut ex Bulla ea die denominata.
  •  
    (e) Signo Crucis fecimus insigniri: Scribit Matthæus Paris jam anno 1235. assignatos fuisse prædicatores Crucis a Rom. Pontifice per universum Orbem Fratres ex Ordin. Prædicatorum, & Minorum cum Magistris in Theologia contra Saracenos pro defendendis sanctis Palæstinæ locis, sacrave Hierosolymorum Civitate; qui in opus evangelicum profecti prædicabant ubique, Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis: & cum ex Apostolico mandato haberent Provinciarum Archidiaconos, & Decanos, qui in singulis locis Parœciarum viros, & mulieres convenire compellerent ad eorum conciones sub pœna excommunicationis; factum est, ut Magnates multos, plurimos milites, & Clericos etiam Cruce signarint teste Marino Sanuto lib. 3. p. 11. c. 14., Matthæo Westmonaster. ad eum annum, & Ptolemæo Lucensi Hist. Eccles. lib. 21. cap. 35.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151739 (bullarium-franciscanum-279), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151739 (mise à jour : 15/12/2020).