« bullarium-franciscanum-221 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Vt si aliqua alia contra I. Mercatorem Florentinum invenerint, referant; eum tamen nullo modo a quoquam molestari permittant. (Ex Regesto Vatic. ep. 418. anno 9.)

  •  
    Anno 1236. die 11. Martii.

  •  
    1236


  •  

    GREGORIUS &c.

    Venerabilibus Fratribus … Archiepiscopo Senonen. a , … Episcopo Trecen b ; & dilecto filio Roberto de Ordine Fratrum Prædicatorum c Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ildebrandiscusd Civis, & Mercator Florentinus in nostra proposuit præsentia constitutus; quod olim in Francia quosdam hæreticose, quos Catholicos esse credebat, pluries allocutus decem soldos Turonen. dedit cuidam ex servientibus eorumdem, & eis in signum reverentiæ caput sæpius inclinavit; quos postmodum hæreticos esse intelligens, & timens ex hoc animæ suæ periculum imminere, licet ‥ Prior Fratrum Prædicatorum, & Frater Matthæus de Ordine Fratrum Minorum Trecisf morantes, quibus fuerat hoc in pœnitentiali foro confessus, sibi pœnitentiam injunxerint salutarem; nihilominus tamen Apostolicam Sedem adiit, ac sibi a Nobis super hoc provideri humiliter postulavit. Unde Venerabili Fratri nostrog Episcopo Florentino nostris dedimus litteris in mandatis, ut de sinceritate Fidei, vita, moribus, & fama ipsius inquisita plenius veritate, ac recepta super iis ab eo, quod super hoc in omnibus nostro mandato pareret, fidejussoria, & juratoria sufficienti, & idonea cautione, quæ inveniret sub suo inclusa sigillo ad Sedem Apostolicam destinaret. Idem verò Episcopus id fideliter exequutus inquisitionem habitam contra eum, cautionibus ipsis sub prædicta forma receptis, cum litteris suis rei seriem continentibus ad nostram duxit præsentiam remittendum; quibus per Venerabilem Fratrem nostrumh ‥ Prænestin. Episcopum de mandato nostro apertis, nihil inventum extitit contra ipsum, propter quod incurrerit famæ suæ, vel alterius periculi detrimentum; quin potius a receptis super hoc testibus de puritate Fidei laudabile sibi testimonium perhibetur. Verum cum dicto Mercatori ad cautelam iterum per dilectum filium Fratrem Raynerium Pœnitentiarium nostrumi imponi fecerimus pœnitentiam salutarem; mandamus, quatenus si qua aliqua contra ipsum poteritis invenire, Nobis fideliter rescribentes ipsum in persona, vel rebus occasione hujusmodi non permittatis ab aliquibus indebitè molestari; molestatores hujusmodi per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes his exequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exequantur, non obstante indulgentiaj, qua de causis, quæ per litteras Apostolicas committuntur, tu, fili Frater Roberte, invitus cognoscere non teneris.

    Datum Viterbii v. Idus Martii Pontificatus Nostri Anno Nono.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXCII., p.189

  •  
    (a) Archiepiscopo Senonen.: Gualtero Cornuto, qui ab anno 1226. usque ad ann. 1241. sedisse dicitur ex Gallia Christ. Sanmarthan.
  •  
    (b) Episcopo Trecen.: Vulgo Troges olim Trecases caput Provinciæ Campaniæ Gallicæ sub Archiepiscopo Senonensi; eratque Episcopus Nicolaus ex cit. Gallia Christiana.
  •  
    (c) Roberto de Ordine FF. Prædicatorum: Cognomento Bugre, de quo Paris apud Raynaldum in Annal. Eccles. ad annum 1238. n. 52., traditque, eum in Gallia contra hæreticos Inquisitorem constitutum ob innocentes eadem pœna cum sontibus involutos perpetuo carceri mancipatum. Legendus tamen & Reverendissimus P. Bremondus in not. 1. ad hujus Pontificis epist. 139. Bullarii O. P.
  •  
    (d) Ildebrandiscus: Forsan reponendum Aldebrandinus; ita enim appellatur in 117. epistola hujus Pontificis apud Bullarium Ord. Prædicat. tom. I. ann. 1234. die 23. Novembr. eadem de causa, & fere eodem exemplo incip. Accursius filius Aldebrandini, civis, & mercator Florentin. &c.
  •  
    (e) Quosdam hæreticos: Ibi enim adhuc Albigenses, Leonistæ, Patareni, aliique harum pestium sectarii extabant;
  •  
    (f) De Ordine Fratrum Minorum Trecis: Ubi Minoritæ ab initio eorum Ordinis locum obtinuerunt, qui est 2. Custodiæ Campaniæ in Provincia Franciæ ex veteri Provinciali Ordinis apud Polychronicon, & Barthol. Pisanum Conform. xi.
  •  
    (g) Fratri nostro: Ardingo, qui erat una cum Antistite Pisano etiam administrator Ecclesiæ Lucanæ, ut est apud Ughellum tom. I. in Lucan. Episc. n. 64., & tom. 3. in Pisan. n. 50. Ital. sac.
  •  
    (h) Fratrem nostrum: Jacobum Pecorariam Placentinum variis pro Sede Apostol. legationibus obitis clarum, de quo cit. Ughellus tom. I. Ital. sac., Petrus M. Campi Hist. Eccles. Placent., Raynaldus in Annal. Eccles., aliique plures.
  •  
    (i) Fr. Raynerium Poenitentiarium nostrum: De quo Waddingus ad ann. 1244. n. 16., & 17., cujus tamen assertio nobis alio in loco discutienda erit: interim sequentes eum egimus de eo in not. ad epist. Exhibita nobis &c. die 8. Februarii, & Cum olim dilectus &c. die 26. Augusti anno 1234., atque ad aliam hujus anni 1236. Cum interdicti &c. die 7. Aprilis, in qua & Cappellanus, & Pœnitentiarius noster appellatur; memoraturque itidem in alia Intellecta dudum &c. anno sequenti die 23. Decembris missa. Illum porro Pœnitentiarium Pontificis existimamus, qui nomine nequaquam indicato adhibitus est a Pontifice in epist. Cum olim dilectus &c. cxxxvii. hujus Operis, & Exaltari Fides &c. cxi. Bullarii Ord. Prædicat. dieb. 26. Augusti illa, ista vero 3. Octobris anno 1234. conscriptis: & in illa Recensentes qualiter &c. hoc an. 1236. die 22. Decem. data apud Manrique tom. 4. Annal. Cistercien. ad eum annum cap. 4. n. 5. legenda; in qua dicitur Fr. R. Pœnitentiarius noster: quique in cxvii. epist. prædicti Bullarii O. P. Accursius filius &c. anno 1234. die 23. Novembr. scripta vocatur Raymundus loco forsan Raynerii; etsi notarum auctor illius Operis crediderit Raymundum de Pennafort; at ille a Gregorio PP. semper dicebatur Cappellanus, & Pœnitentiarius noster, ut plurimæ ejus epistolæ in dicto Bullario testantur; hic autem solummodo Pœnitentiarius. Accedit epistolam illam idem argumentum habere cum ista; illam de filio, istam de patre in causa suspicionis hæresis tractare; quare cum hæc ex Cod. Vatic. referat Fr. Raynerium, verisimile etiam est, illam quoque ex Archivo O. P. similiter habuisse, & arbitratu scribarum immutatum.
  •  
    (j) Indulgentia: Quæ innotescit ex Constitutione incipiente Quieti vestræ &c. edita die 7. Martii anno 1225., estque xxxii. Honorii iii. PP. in tom. I. Bullarii ejusdem Ord. Prædicat. postmodum confirmata ad Innocentio IV. anno 1244. per lxiii. Constit. prædicti Operis.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151681 (bullarium-franciscanum-221), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151681 (mise à jour : 15/12/2020).