Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Constituit Visitatores, & reformatores Monasterii Sancti Alexandri Parmensis loco Abbatis Fontisvivi cum facultate a sententia excommunicationis in Moniales lata absolvendi. (Ex
Regesto Vatic.ep. 210. anno 9.) -
Anno 1235. die 26. Augusti.
-
1235
-
GREGORIUS &c.
Dilectis Filiis … Sanctæ Mariæ de Religione, & Sanctæ Feliculæ Ordinis Sancti Marci a Prioribus Parmen. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Olim Nobis suggesto, quod Monasterium S. Alexandrib Parmen. Diœcesis, quod ad Romanam Ecclesiam, ut dicitur, nullo medio pertinet, in spiritualibus, & temporalibus penè penitus lapsum erat; Nos animarum salutem, & honestatem ipsius Monasterii paterno zelantes affectu duximus taliter providendum, ut eodem Monasterio secundum Deum, & Beati Benedicti Regulam reformato, Abbatissa, & Moniales ipsius se recluderent infra Claustrum, & clavem interiorem teneret eadem Abbatissa, exteriorem verò ‥ Minister Fratrum Minorum Parmen.,c cui eam providimus committendam, ita tamen, quod Monasterium ipsum valeret pro suis utilitatibus, & necessitatibus aperiri; & si evidens utilitas, vel necessitas immineret, Abbatissa etiam posset exire duabus de antiquioribus, & honestioribus ejusdem Sororibus comitata; & ne contra provisionem nostram contingeret aliquid attentari, dilecto filio ‥ Abbati Fontis Vivid Cistercien. Ordinis ejusdem Diœcesis nostris dedimus litterise in mandatis, ut personaliter ad locum ipsum accedens, & tam in capite, quam in membris corrigens, & reformans ibidem, quæ correctionis, & reformationis officio nosceret indigere, faceret super hoc, & aliis prædictis provisionem hujusmodi per Censuram Ecclesiasticam appellatione remota firmiter observari; Moniales quoque, Conversas, Clericos, & Laicos Monasterio ipsi subjectos, ut eidem Abbatissæ obediant, ut tenentur, si necesse foret, Censura simili, sublato appellationis obstaculo, coarctaret. Quia verò, sicut accepimus, dictus Abbas Monasterium ipsum visitans abundantiori zelo succensus quædam ibi statuit rigorem nimium continentia, quæ observari nequeunt sine magna Monasterii læsione; ac propter loci brevitatem ipsarum fragilitas ea non poterat sustinere; ne forte propter onus importabile in via deficiant, vel correctore carentes possint etiam sub leviori onere lascivire; Vos loco ejusdem Abbatis duximus subrogandos: Ideoque discretioni vestræ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus ad dictum Monasterium personaliter accedentes, & habentes præ oculis solum Deum corrigatis, & reformetis, ac procedatis in omnibus juxta priorum ad eumdem Abbatem directarum continentiam litterarumf. Proviso, ut Monasterium non nisi pro evidentibus necessitatibus debeat aperiri; & quod Abbatissa cum duabus antiquioribus, & honestioribus bis tantum in anno egredi valeat; nisi alias id evidens utilitas, vel urgens necessitas postularit. Ceterum quia, sicut dicitur, idem Abbas in ipsas, pro eo quod tamquam Visitator non admittebatur ab eis, post appellationem ad Nos legitimè interpositam excommunicationis sententiam promulgavit; eisdem ad cautelam absolutionis beneficium juxta formam Ecclesiæ impendatis.
Datum Perusii vii. Kal. Septembris, Pontificatus Nostri Anno Nono.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CLXXXI., p.175
-
(a) Ordinis S. Marci: Mantuani sub Innocentio
iii.exorti, & ab eo confirmati, ut ajunt, circiter ann. 1200. sub Regula Canonicorum Regular., de quo Onuphrius Panvinius in Chron. Eccles. ad ann. 1231. -
(b) Monasterium S. Alexandri: De quo dictum est supra ad epistolam Cum olim per Visitatores &c. anno 1233. die 12. Augusti conscriptam.
-
(c) Minister Fratrum Minorum Parmen.:
Guardianus, ut ad prædictam epistolam notatum est; aut etiamCustos; erat enim Parmen. Conventus, & etiamnum Caput Custodiæ sui nominis. -
(d) Abbati Fontisvivi: Cujus Monasterii Ord. Cistercien. meminit Manrique in Annal. Cistercien. tom. I. cap. 2. n. 3., sed parce multum.
-
(e) Nostris dedimus litteris: Anno 1233. die 12. Augusti supra commemoratis.
-
(f) Continentiam litterarum: Nempe tenorem, & complexum epistolæ superius relatæ.