« bullarium-franciscanum-179 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Monasterium Fulginatense nemo vexare præsumat onere exactionis de his, quæ in Spoletano Ducatu emuntur pro Monialium sustentatione. (Ex Vatic. Regesto Pontif. epist. 366. anno 8.)

  •  
    Anno 1234. die 12. Decembris.

  •  
    1234


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus .... Abbatissæ, ac Monialibus inclusis Monasterii Sanctæ Mariæ Fulginat. a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quoties a Nobis petitur, quod religioni, & honestati convenire dignoscitur; animo Nos decet libenti concedere, & petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Attendentes itaque satis esse indecens, & absurdum, si vos, quæ non solum vestra, sed etiam vosmetipsas salubriter abnegantes elegistis habitare conclusæ corpore, ut mente libera Domino serviatis; alicujus exactionis oneri contingeret subjacere, auctoritate præsentium firmiter inhibemus, ne quis a vobis de his, quæ pro sustentatione vestra per Ducatum Spoletan. emuntur, pedagiumb exigere, vel extorquere præsumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Perusii ii. Idus Decembris Pontificatus Nostri Anno Octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CLI., pp.-144

  •  
    (a) S. Mariæ Fulginat.: De quo Monasterio vide not. a. ad Bullam incipien. Vt intemerata consistant &c. editam anno 1236. kalendis Octobris.
  •  
    (b) Pedagium: Genus exactionis ab iis solvendæ, qui pedester certas res deferunt; ut vectigal eorum, quæ vehuntur; etsi large sumatur pro quacumque præstatione, ac tributo, & pro aliis etiam, ut in Glostario Cangensi legimus.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151639 (bullarium-franciscanum-179), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151639 (mise à jour : 15/12/2020).