Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Potestatem facit Fratribus Ord. Minor. locum recipiendi apud Galleratum Diœc. Mediolanen. (Extat Authographum in Archivo Conventus Mediolanen. S. Francisci.)
-
Anno 1234. die 6. Octobris.
-
1234
-
GREGORIUS &c.
Venerabili Fratri Archiepiscopo a Mediolanensi Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Attendentes dilecti filii Fratres Minores, quod omnis caro fœnum; & omnis gloria ejus quasi flos agri; & quod Mundus transibit, & concupiscentia ejus, non solum sua, sed etiam semetipsos salvabit abnegandob, carnem suam cum vitiis, & concupiscentiis crucifigunt; ut despectis transitoriis quærant sine fine mansura; sic existentes in Mundo, ut meditando cœlestia omne videant positum extra ipsum; propter quod ipsorum conversatio, quæ jam conversatur in Cœlis, exigit, ut eorum petitionibus pium auditum, & assensum benevolum impendamus. Ex parte siquidem dilectorum filiorum Fratrum Minorum Mediolani commorantium fuit Nobis humiliter supplicatum, ut cum apud Galleratumc locum non habeant, in quo possint Domino suorum offerre vitulos labiorum, providere sibi super his paterna sollicitudine dignaremur; Nos igitur supplicationibus inclinati Fraternitatem tuam rogandam duximus, & monendam per Apostolica Scripta præcipiendo mandantes, quatenus, si quidam debitum locum concedere, ac Ecclesiam voluerint dictis Fratribus fabricare, pro nostra, & Apostolicæ Sedis reverentia nunc liberè fieri sine difficultate permittas; & auctoritatem etiam tribuas absque juris præjudicio alieni; ita quod ex hoc propitiationem Divinam facilius merearis; & Nos devotionem tuam possimus meritò commendare.
Datum Perusii ii. Nonas Octobris, Pontificatus Nostri Anno Octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXLIV., pp.138-139
-
(a) Archiepiscopo: Gulielmo Rizolio, de quo supra actum est.
-
(b) Salvabit abnegando: Leg. salvabunt abnegando secularia desideria.
-
(c) Galleratum: Nobile Oppidum diœcesis Mediolanen., ubi Cœnobium adhuc incolunt PP. Minores Conventuales; annoque 1245. die 20. Septembr. Innocentii IV. litteris dat. Lugduni Indulgentias concessit porrigentibus manus adjutrices pro fabrica dicti Conventus, & Ecclesiæ, ut infra. Est autem hic Conventus 4. Custodiæ, & Provinciæ Mediolanen. in
ProvincialiFF. Minorum apud Polychronicon, & Barthol. Pisanum Conform. xi.