Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Indulgentias concedit visitantibus Monasterium S. Francisci Pragensis, ibique orantibus ad Deum in die Consecrationis
ejusdem, ejusqueAnniversarii, ac Festo S. Patris Francisci &c. (Ex Regesto Vatic. epist. 210., & Waddingo in Regesto Pontif. num. 23.) -
Anno 1234. die 31. Augusti.
-
1234
-
GREGORIUS &c.
Universis Christifidelibus per Bohemiam & Poloniam a constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quia sensus hominis proni ab adolescentia sunt ad malum; & a primis naturæ vestigiis omnis ætas vitia imitatur; sicut ex sensualitate caro vergit in culpam, ita vigore spiritus præcedente, & gratia subsequente Divina, animus niti debet ad veniam, & remedia semper inquirere, quibus mortis occasiones innumeras valeat declinare. Cum igitur non sit facilè habitantibus super terram incursus evadere delictorum, propter quod Divina suffragia sunt plurimum opportuna, per quæ, si dignè petantur, nostrorum corruptela criminum aboletur; Universitatem vestram rogamus, & hortamur in Domino, ac in remissionem vobis injungimus peccatorum, quatenus ad Monasterium Sancti Francisci Pragensisb imploraturi a Domino veniam delictorum in humilitate spiritus accedatis. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, universis cum debita reverentia, & devotione illuc accedentibus in ejus consecratione c annum unum, ac anniversario die consecrationis ipsius quadraginta dies, & totidem in festo Confessoris ejusdemd usque ad octavas de injuncta sibi pœnitentia relaxamus.
Datum Spoleti ii. Kal. Septembris Pontificatus Nostri Anno Octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXL., pp.136-137
-
(a) Per Bohemiam, et Poloniam: Cur autem Bohemiæ adjunxerit Poloniam, forsan ob idioma utrique commune; nam in Ordine etiam FF. Minorum ab initio, & per multos annos hæ duæ Regiones unam constituebant Provinciam.
-
(b) Monasterium S. Francisci Pragen.: Cui paulopost præsidebat B. Agnes Bohemiæ Regis filia; de qua, ejusque Monasterio agit Pontifex in superiori epistola præcedenti.
-
(c) Consecratione: Quæ quo die, & anno peracta fuerit, adhuc incompertum.
-
(d) Confessoris ejusdem: Nimirum S. Francisci.