Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Concedit facultatem celebrandi Divina in Ecclesiis Ordinis januis clausis tempore generalis Interdicti. (Ex Speculo Minorum tract. 2. fol. 114. apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 14.)
-
Anno 1233. die 10. Martii.
-
1233
-
GREGORIUS &c.
Dilectis filiis Ministro a , & Fratribus Ordinis Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Devotionis vestræ precibus inclinati, ut tempore generalis Interdicti non pulsatis Campanis, excommunicatis, & interdictis exclusis, clausis januis, & submissa voce in Ecclesiis vestris Divina possitis Officia celebrare, auctoritate vobis præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Anagniæ vi. Idus Martii, Pontificatus Nostri Anno Sextob.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XCIII., pp.99-100
-
(a) Ministro: Ex cit. Speculo, nam apud Waddingum hæc vox abest: erat autem Minister Generalis videlicet
Joannes ParensFlorentinus ab anno 1227., qui hoc anno 1233. Præfectura se abdicavit, etsi repugnet Waddingus. -
(b) Hanc concessionem primo contulit Honorius iii. anno 1222. ultima Martii die B. Francisco, ejusque Fratribus; ut in ejus
x.Bulla supra descripta; postea Innocentius IV. iisdem verbis iteravit anno 1244. 20. Julii, & anno 1245. die 7. Februarii ex ejus Authographo Leodii in Belgio apud Minores Convent. asservato, & innovavit aliis verbis anno 1246. die 13. Januar. Eis, qui sanandis &c.; & 1250. die 5. Martii Precibus vestris &c. In Archivo Ravennatensi Conventus S. Francisci extat hujus Gregorii præsens diploma datum Assisii iv. Idus Junii Pontificatus anno ii. quod est die 10. Junii anno 1228., & supra relatum, & in Veneto etiam Min. Convent. dat. Laterani mense Novembri Pontif. anno xiv., hoc est anno 1240. Meminit autem hujus privilegii Gregoriani ex antiquis Scriptoribus Barthol. Pisanus Conform. 9. in expositione Capitis 3. Regulæ Fratrum Minorum.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151580 (bullarium-franciscanum-120), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151580 (mise à jour : 15/12/2020).