« bullarium-franciscanum-26 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Vt Oratoria habere possint, & in illis cum Viatico Altari Missarum solemnia, aliaque Divina Officia celebrare valeant. (Ex Assisiati Authographo in Archivo Sacri Conventus S. P. Francisci.

  •  
    Anno 1227. die 4. Maji.

  •  
    1227


  •  

    GREGORIUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei.

    Dilectis Filiis Fratribus Minoribus Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quia populares tumultus, tamquam qui vestro adversantur proposito, fugientes, secretos recessus libenter appetitis; ut in sancta quiete liberius orationi vacare possitis: Nos attendentes orationum vestrarum suffragia plurimum opportuna; quoniam eo efficacior esse debet vestra intercessio apud Deum, quo perfecte viventes ejus digni estis gratia potiori. Considerantes vobis negandum non esse, unde nemini derogatur; dum vera exposcit religio, ut quæ sunt etiam de gratia speciali, vobis concedere debeamus; Devotioni vestræ, cum professi paupertatem sitis, pariter & amplexi, non temporale commodum, sed spirituale quærentes; auctoritate præsentium vestris inclinati precibus indulgemus, ut in locis, & Oratoriis vestris cum Viatico Altari possitis Missarum solemnia, & alia divina Officia celebrare, omni Parochiali jure Parochialibus Ecclesiis reservatoa. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Concessionis, & Indulti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Apostolorum Petri, & Pauli se noverit incursurum.

    Datum Laterani iv. Nonas Maji Pontificatus Nostri Anno Primob.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°I., pp.-28

  •  
    (a) Reservato: Quodnam sit jus Parochiale hic non habetur, exponitur tamen in aliis duabus Constitutionibus, altera hujus Pontificis, altera vero Innocentii IV. infra referendis.
  •  
    (b) Insequenti anno die 26. Maji Pontifex hanc Constitutionem iteravit per litteras incip. Nos attendentes &c. omissa nimirum concessionis causa potissima, addita tamen juris Parochialis expositione.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151486 (bullarium-franciscanum-26), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151486 (mise à jour : 15/12/2020).