« bullarium-franciscanum-25 »


Description

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Facultates quædam Fratribus Prædicatoribus, & Minoribus in Regno Marochitano commorantibus conceduntur. (Ex Reges. Pontif. num. 246., & apud Waddingum in Annal. Min. ad ann. 1226. num. 64., Bullariumque Ordinis Prædicat. tom. 1. Bul. 34. Honorii iii.

  •  
    Anno 1226. die 17. Martii.

  •  
    1226


  •  

    HONORIUS &c.

    Fratribus Prædicatoribus, & Minoribus in Regno Marochiano a de mandato Sedis Apostolicæ commorantibus Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, quod cum ad mandatumb Sedis Apostolicæ voluntarie vos discrimini obtuleritis, ob multorum salutem provido usi consilio interdum mutatis habitum, barbamc nutritis, & comam; non tam ad declinandum ad tempus gentis barbaræ feritatem, quæ in Christianos crudelius debacchatur; quam etiam ut prodesse pluribus, & liberius visitare Christianos in Carceribus, & locis aliis valeatis, ad injungendum eis pœnitentiam, dandum salutis monita, & exhibendum Ecclesiastica Sacramenta. Cumque in Terra illa gratis non possitis victualia invenire, pro eo quod non panis, sed pecunia consuevit ibidem pauperibus in subsidium erogari, urgens necessitas vos compellit caritative recipere, sed parce denarios, & expendere tantummodo propter cibum, & vestes; unde cum hæc sint contra Ordinis vestri Instituta; licet videatur vobis ab his excusare inevitabilis necessitas, ac grandis, & evidens utilitas aliorum: quia tamen cum Job veremini omnia vestra opera, districti examen Judicis recolentes, humiliter postulatis vestræ super his a Sede Apostolica subveniri conscientiæ, atque famæ. Cum igitur ex causa David coram Achimelech legatur habitum commutasse; ac Dominum se junxisse in specie Peregrini Discipulis euntibus in Emaus, in fractione panis eis postmodum revelatum; qui etiam tam David pueros super eo, quod in necessitate comederint panes sanctos, quos eos contingere non licebat; quam Apostolos excusavit, dum ipsos Pharisæi arguerent, quod esurientes alienas non lotis fricantes spinas manibus comedebant; nos laudabile opus vestrum, piumque propositum attendentes, vestris supplicationibus inclinati super prædictis vobiscum in illis Regionibus, quamdiu præscripta vos arctat necessitas, & invitat utilitas, misericorditer dispensamus: dum tamen fraus non interveniat, sive dolus; vel sinceritatem vestram cupiditas non seducat.

    Datum Laterani xvi. Kal. Aprilis Anno Decimo.


  •  
    Scripsit hic Pontifex anno incerto, post tamen 1221. Archiepiscopis, & Episcopis Italiæ, ut Fratres de Pœnitentia tuerentur, ne Rectores, & Magistratus urbium locorumque eos officiis publicis & exactionibus gravarent, aut ad propria domicilia reverti adigerent; quod confirmavit Gregorius IX. anno 1227. diplomate Nimis patenter &c. die 25. Junii edito, ut infra.Item universis Abbatibus Ordinis Cistercien. per litteras mandavit, ut nullus de Ordine Fratrum Minorum in eorum, aut ex eis aliquis in istorum collegium, sine speciali mandato summi Pontificis admitteretur; uti testatur Gregorius IX. epist. Quo vos in Christo &c. anno 1235. die 19. Maji eisdem data, & infra relata; idque videtur anno 1223. contigisse, nam inter statuta illius Ordinis eo anno condita in to. 4. Anecdot. Martene n. 12. legimus: Monachi, vel Conversi, qui per Ordinem Prædicat., vel Fratrum Minor. transierint, habeantur pro fugitivis.Item anno 1225. circiter scripsit Archiepiscopo Toletano, ut aliquot Fratres ex Ord. Prædicat., & Minorum mitteret in Regnum Miramolini, seu in Africam, & Barbariam ad convertendos Infideles, erigendos collapsos, & confortandos dubios ex ejus epist. Vrgente officii nostri &c. anno 1226. die 20. Februarii scripta.

  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXV., p.26

  •  
    (a) Regno marrochitano: Maroch creditur Bocanum Hemerum Ptolomæi in Mauritania Tingitana nunc Barbaria urbs mediterranea 35. leucis a mari Oceano Atlantico dissita, totiusque Regni primaria, & olim clarissima, etsi ferant a pluribus annis subesse Regi Tafileti.
  •  
    (b) Mandatum: Epistolam nimirum 24. superiori anno eisdem datam, ibique relatam.
  •  
    (c) Barbam: Quam nutrire fuit pro Regionum, ac personarum more, & temporum ratione; cum & in hac, & in aliis Religionibus antiquitus, & postea etiam, in ipsoque Episcoporum etiam Romanorum. Ordine barbatos extitisse legamus, & quidem promissa barba. Cum & Waddingus in Annal. Min. ad annum 1237. num. 20. habeat ex Cæsario Hist. memor. cap. 20. lib. 6. extitisse quosdam illis temporibus, qui se Fratres Minores simulantes barbati, in habitu, & tonsura Religionis incedebant: & Matthæus Paris in Henrico iii. Angliæ Rege, annoque 1227. scribat, S. Franciscum habitum deformem, & barbam prolixam gestasse, quem si non vidit in Anglia, vidit tamen ejus alumnos, & discipulos: ex quibus Thomas Celanensis in prima ejus Vita dicta etiam legenda Gregorii IX. apud Waddingum ad annum 1212. n. 10. tradidit, S. Patri fuisse barbam nigram pilis non plene respersam.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151485 (bullarium-franciscanum-25), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151485 (mise à jour : 15/12/2020).