Description
-
Honorius III (1216-1227)
-
Datur Fratribus potestas in suis Oratoriis, & locis celebrandi cum Viatico Altari. Ex Speculo Minorum tract. 1. part. 1. fol. 2. Firmamen. 3. Ordinum par. 2. tract. 1. fol. 10., & Waddingo in Annal. ad ann. 1224. n. 1., necnon Authore Collis Paradisi lib. 2. p. 2.)
-
Anno 1224. die 3. Decembris.
-
1224
-
HONORIUS &c.
Dilectis Filiis Fratribus Minorum Ordinis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quia populares tumultus, tanquam qui vestro adversantur proposito, fugientes, secretos recessus libenter appetitis; ut in sancta quiete liberius orationi vacare possitis: Nos attendentes orationum vestrarum suffragia plurimum opportuna; quoniam eo efficacior esse debet vestra intercessio apud Deum, quo perfecte viventes ejus digni estis gratia potiori. Considerantes vobis negandum non esse, unde nemini derogatur; dum vera exposcit religio, ut quæ sunt etiam de gratia speciali, vobis concedere debeamus; Devotioni vestræ, cum professi paupertatem sitis, pariter & amplexi, non temporale commodum, sed spirituale quærentes; auctoritate præsentium vestris inclinati precibus indulgemus, ut in locis, & Oratoriis vestris cum Viatico Altari possitis Missarum solemnia, & alia divina Officia celebrare, omni Parochiali jure Parochialibus Ecclesiis reservatoa. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Concessionis, & Indulti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Apostolorum Petri, & Pauli se noverit incursurum.
Datum Reate iii. Nonas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Nonob.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XVII., pp.20-21
-
(a) Reservato: Quodnam sit jus Parochiale hic non habetur, sed exponitur in aliis duobus diplomatibus Gregorii IX., & Innocentii IV. infra referendis.
-
(b) Idem privilegium anno 1221. die 6. Maji concessum etiam Ordini Prædicatorum ex
Bulla24. Postulastis a nobis &c. Multis displicuit, ut insequentia diplomata ostendunt. Confirmarunt tamen Gregorius IX. anno 1228. 26. Maji, & Innocentius IV. an. 1243. die 7. Octobris per litteras Nos attendentes &c., ut & anno 1250. die 6. Martii Postulastis a nobis &c. ut infra.