« bullarium-franciscanum-9 »


Description

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Committitur Fratrum Prædicatorum, & Minorum, Militiæque S. Jacobi Prioribus cognitio, provisioque expostulationis Universitatis Ulyssipponensis adversus Episcopum, Prælatosque suos (Ex Regesto Pontificio n. 323., & Waddingo ad annum 1222. n. 36., Ordinisque Prædicatorum Bullario tom. 7. Bul. 39. Honorii iii. ex MS. Cod. Parisien. Cœnobii SS. Annunciationis ad S. Honoratum; atque Annal. Eccles. Bzovii ad hunc annum.)

  •  
    Anno 1222. die 29. Martii.

  •  
    1222


  •  

    HONORIUS &c.

    Dilectis Filiis Ordinis Prædicatorum, Fratrum Minorum, & de Sanctis a Militiæ S. Jacobi b Prioribus Ulixbonensis Diœcesis salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte Universitatis Ulixbonensis, & ejusdem Diœcesis Nobis est oblata querela, quod Venerabilis Frater Noster N. Episcopusc, & Prælati tam Civitatis, quam Diœcesis Ulixbonensis non absque vitio avaritiæ compellunt eosdem tertiam partem, vel certum quid de bonis suis ipsorum Ecclesiis relinquere in ultima voluntate; quibus etiam, si cupiditati eorum non satisfecerint, Ecclesiastica denegant Sacramenta; unde Universitas ipsa Nobis humiliter supplicavit, ut cum liberè debeant, pravis cessantibus exactionibus, & extorsionibus importunis, Ecclesiastica Sacramenta conferri; quamquam a laicis conservanda sit consuetudo laudabilis erga Sanctam Ecclesiam pia devotione Fidelium introducta; providere super hoc dignaremurd. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica Scripta mandamus; quatenus vocatis, qui fuerint evocandi, authoritate nostra illud fieri jubeatis, quod secundum Deum, & Institutiones Canonicase videritis expedire. Quod si non omnes interesse poteritis, unus vester ea nihilominus exequaturf.

    Datum Anagniæ iv. Kalendas Aprilis Pontificatus Nostri Anno Sexto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°IX., p.9

  •  
    (a) Et de Sanctis: Reponimus de Sanctir. Oppido Diœcesis Ulyssiponen. olim Scalabis dicto, nunc Santarena vulgo, a S. Irenæ corpore illuc miraculose per Tagum delato; ubi Fratres Minores ab exordio Ordinis locum habuerunt, qui est 2. Custodiæ Ulyssiponen. ex Catalogo apud Pisanum Conform. xi.: Scribit enim Bzovius in Annal. Eccles. ad hunc annum, Pontificem die xi. Kal. Aprilis: Priori Prædicatorum Sanctaren. Diœcesis Ulyssipon. mandasse id, quod postmodum iv. Kal. Aprilis ei adjunctis Minorum, & Militiæ S. Jacobi Prioribus continet præsens epistola.
  •  
    (b) Militiæ S. Jacobi: Leg. & Militiæ S. Jacobi dictæ de Spatha in Hispania contra Saracenos circa annum 1160. pro Christianorum defensione institutæ.
  •  
    (c) Episcopus: Alvarus, ex Angelo Manrique in Annal. Cistercien. tom. 4. ad ann. 1223. cap. 4. n. 8.
  •  
    (d) Dignaremur: Fere idem ad Concilium Lateranen. iv. Anno mccxv. est delatum, cap. 66.
  •  
    (e) Canonicas: Nimirum cap. 66. Concilii Lateranen. proxime memorati; estque etiam ex 5. Decret. tit. 3. de Simonia c. 42. Ad Apostolicam audientiam.
  •  
    (f) Hæc Epistola latuit Card. Aguirre in sua Conciliorum, & Epistolarum pro Hispania collectione.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151469 (bullarium-franciscanum-9), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151469 (mise à jour : 15/12/2020).