Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Ecclesiam fratrum Min. de Lippna (prov. Hungariae) ab Elisabeth regina Hungariae constructam visitantibus indulgentias elargitur.1
-
1349, martii 22, Avinione.
-
1349
-
Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.
Splendor paternae gloriae etc. Cupientes igitur, ut ecclesia fratrum ordinis Minorum, quam, sicut accepimus, carissima in Christo filia nostra Elisabetha regina Hungariae illustris in loco de Lippna Cenadien. dioecesis in honorem et sub vocabulo sancti Ludovici episcopi et confessoris construi fecit, a Christi fidelibus congruis honoribus frequentetur et ut ipsi fideles eo libentius causa devotionis ad eamdem confluant ecclesiam, quo per hoc inibi uberiori dono coelestis gratiae conspexerint se refectos: de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in praefati sancti Ludovici festivitatis diebus eamdem ecclesiam devote visitaverint annuatim, unum annum et quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus, singulis videlicet ipsius festivitatis diebus, quibus ecclesiam ipsam visitaverint, ut praefertur. Datum Avinione XI kalendas aprilis anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°494., p.226
-
Reg. Vat. t. 191 (Clem. VI a. 7, l. 5, p. 2), ep. 658; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 50.
1