Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Duci Britanniae (Bretagne) eiusque uxori, qui apud fratres Min. de Guincamp (prov. Turoniae) sepulturam suam elegerunt, concedit facultatem paramenta aliaque ornamenta ecclesiastica pro suarum salute ibi offerendi.1
-
1345, februarii 21, apud Villam novam.
-
1345
-
Dilecto filio nobili viro Carolo duci Britanniae et dilectae in Christo filiae nobili mulieri Ioannae eius uxori.
Sincerae devotionis affectus, quem ad nos et Romanam geritis ecclesiam, promeretur, ut petitionibus vestris, illis praesertim, quas ex devotionis fervore prodire conspicimus, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Hinc est, quod nos vestris supplicationibus inclinati, ut vos et vestrum quilibet, qui in domo fratrum Minorum de Guigant (!) Trecoren. dioecesis sepulturam vestram, ut asseritis, elegistis, possitis cruces, candelabra argentea vel aurea, pannos deauratos vel de serico, reliquias et custodias pro ipsis et alia ornamenta ecclesiastica quaecumque pro animarum vestrarum salute ibi offerre, ut ibidem perpetuo remaneant, ita quod per fratres praefatos alienari non possint, quibuscumque statutis et consuetudinibus dicti ordinis et quibusvis aliis constitutionibus apostolicis in contrarium editis nequaquam obstantibus, devotioni vestrae apostolica auctoritate tenore praesentium concedimus de gratia speciali. Nulli ergo etc. Datum apud Villam novam Avinionen. dioecesis IX kalendas martii anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°303., pp.-158
-
Reg. Vat. t. 165 (Clem. VI a. 3, l. 2, p. 2), ep. 595; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, n. 78. Cfr. infra n. 1045.
1