« bullarium-franciscanum-4616 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Petro iudici Arboreae concedit facultatem convertendi bona male ablata incerta ad fundandum unum monasterium ord. s. Clarae in loco Arestani (Oristano in insula Sardinia).1

  •  
    1343, septembris 22, apud Villam novam.

  •  
    1343


  •  

    Dilecto filio nobili viro Petro iudici Arboreae in Sardinia Arboren. dioecesis.

    In iis, quae animarum salutem respiciunt, libenter apostolici favoris auxilium impertimur. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod tu ad laudem Dei ac pro tuae ac progenitorum tuorum animarum salute quoddam monasterium monialium ordinis sanctae Clarae in quodam loco et civitate Arestano vulgariter nuncupato Arboren. dioecesis de novo fundare ac dotare disponis quodque nonnulla bona male ablata incerta, ad quorum restitutionem teneris, convertere desideras tam in sumptibus pro fundatione quam in dotatione huiusmodi faciendis: quare nobis humiliter supplicasti, ut tibi pro satisfactione restitutionis dictorum bonorum convertendi bona huiusmodi in praemissis licentiam concedere dignaremur. Nos itaque tuum in hac parte propositum in Domino commendantes, tibi, ut satisfacto prius plenarie de bonis praedictis illi vel illis, cui vel quibus huiusmodi bona debentur, si eos vel eum scire vel invenire poteris, reliqua, si quae sint, si vero nullum de praedictis poteris invenire, omnia bona praemissa in fundationem et dotationem praedictas convertere valeas, tenore praesentium auctoritate apostolica concedimus de gratia speciali. Nulli ergo etc. Datum apud Villam novam Avinionen. dioecesis X kalendas octobris anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°226., pp.133-134

  •  
    Reg. Vat. t. 159 (Clem. VI a. 2, l. 3), ep. 1217; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 53. Cfr. supra n. 187 et infra n. 820.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156529 (bullarium-franciscanum-4616), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156529 (mise à jour : 26/01/2021).