Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Fratribus ord. Min. concedit facultatem recipiendi loca tria infra et tria extra Italiam.1
-
1345, septembris 14, apud Villam novam.
-
1345
-
Dilectis filiis ‥ ministro generali et fratribus ord. Min.
Praeclarae religionis vestrae sinceritas et singularis devotionis, quam ad nos et Romanam ecclesiam geritis, merita et laudabilium actionum opera, quae ad Redemptoris nostri obsequium iugiter exercetis, rationabiliter nos inducunt, ut illa vobis favore benivolo concedamus, per quae ordo vester ubique terrarum continuum auctore Domino suscipere valeat incrementum. Hinc est, quod nos, vestris supplicationibus inclinati, recipiendi de novo sex loca ad opus fratrum vestri ordinis, tria videlicet in Italia et alia tria citra montes, constructa vel construenda, si alias vobis gratiose concedantur sive a vobis iusto titulo fuerint acquisita, dummodo in quolibet dictorum locorum duodecim fratres vestri ordinis inibi commorantes congrue et honeste valeant sustentari, ac in eisdem locis construendi oratoria seu ecclesias, domos et alias necessarias officinas (fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri prohibente, ne fratres ordinum Mendicantium in aliqua civitate, castro, villa seu alio loco quocunque ad habitandum domos vel loca quaecumque recipere de novo praesumant absque sedis apostolicae licentia speciali, faciente plenam et expressam de prohibitione huiusmodi mentionem, et qualibet alia constitutione contraria nequaquam obstantibus) vobis sine parochialium ecclesiarum et cuiuslibet iuris alieni praeiudicio plenam et liberam concedimus auctoritate praesentium facultatem. Nulli ergo etc. Datum apud Villamnovam Avinionensis dioecesis XVIII kal. octobris anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°223., pp.132-133
-
Reg. Vat. t. 132 (Clem. VI a. 1, l. 3), f. 213, ep. 1083.
1