« bullarium-franciscanum-4606 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Moniales laicas mon. s. Corp. Chr. Neapolitan. imposterum velari vel eis munus benedictionis impendi vetat.1

  •  
    1343, iulii 26, apud Villam novam.

  •  
    1343


  •  

    Ad perpetuam rei memoriam.

    Personas sub regulari observantia Domino famulantes paterna complectentes in Domino caritate ac dilectione praecipua diligentes, petitionibus earum in iis praesertim, quae pacem et tranquillitatem earumdem respiciunt, libenter annuimus, et quae credebantur propter haec pro quiete ipsarum instituta, quaeve docente facti experientia in contrarium redundare noscuntur, apostolicae provisionis remedio summovemus. Sane oblata nobis pro parte dilectarum filiarum abbatissae et conventus monasterii sancti Corporis Christi Neapolitan. ordinis sanctae Clarae petitio continebat, quod olim ad supplicationem carissimae in Christo filiae nostrae Sanciae reginae Siciliae illustris, credentis id ad bonum cedere, fuit auctoritate apostolica ordinatum, ut moniales laicae dicti monasterii velarentur velo nigro et benedicerentur sicut moniales dicti monasterii litteratae. Cum autem, sicut eiusdem petitio subiungebat, ex praemissis interdum turbatio et scandalum oriantur, ex eo quod ipsae laicae sic velatae ac benedictae, credentes propter hoc litteratis monialibus esse pares, debita et consueta servitia facere in monasterio praedicto contemnunt, nobis pro parte dictarum abbatissae et conventus extitit humiliter supplicatum, ut providere tranquillitati et paci earum in hac parte de opportuno remedio dignaremur. Nos igitur cupientes huiusmodi scandalis et turbationibus obviare, ipsius reginae etiam super hoc humiliter supplicantis ac dictarum abbatissae et conventus supplicationibus inclinati, auctoritate apostolica tenore praesentium statuimus, ut moniales laicae seu conversae dicti monasterii de cetero non velentur velo nigro nec benedictionis munus impendatur eisdem, praedicta ordinatione ac constitutionibus seu privilegiis apostolicis nec non statutis et consuetudinibus monasterii et ordinis praedictorum contrariis non obstantibus quibuscumque. Nulli ergo etc. Datum apud Villam novam Avinionen. dioecesis VII kalendas augusti anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°216., pp.129-130

  •  
    Reg. Vat. t. 162 (Clem. VI a. 2, p. 6), f. 79, ep. 102.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156519 (bullarium-franciscanum-4606), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156519 (mise à jour : 26/01/2021).