Description
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Respondet Usbech imperatori Tartarorum partium Aquilonarium ad litteras per certos quosdam nuntios sibi missas.1
-
1340, augusti 17, Avinione.
-
1340
-
Magnifico principi Usbech, imperatori Tartarorum illustri, gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro.
Laetanter et benigne recepimus dilectos filios nobiles viros Petranum de Lorto, olim dominum de Capha, et Albertum eius socium, fidei catholicae professores, magnificentiae tuae nuncios, unacum dilecto filio Elia de Hungaria ordinis fratrum Minorum, nuncio viri egregii ducis Tynybech primogeniti tui, ad nostram praesentiam destinatos, et ea, quae ipsi coram nobis pro parte tuae celsitudinis curaverunt proponere, clementer et patienter audivimus et intelleximus diligenter. Cum autem praefati nuncii, tuam magnificentiam et potentiam necnon devotionem et reverentiam, quas ad nos et sanctam sedem apostolicam geris et gessisti hactenus, multae laudis et commendationis praeconiis attollentes, narratione subiuncta placabili explicarint, quod tu, huiusmodi devotionem et reverentiam in laudabilium effectum operum producendo, nuncios nostros, quos dudum ad partes Cathayen.a imperii mittebamus, ad tuam praesentiam accedentes ob divinam et nostram ac dictae sedis reverentiam et honorem favore benigno suscipiens, eis caritative fecisti de necessariis et expensis ac usque ad partes praedictas de conductu non modico quin potius sumptuoso et magnifico provideri; et ulterius exhortationibus et precibus nostris, quibus christianos catholicos et Romanae obedientes ecclesiae in tuo degentes imperio benevolentiae tuae commendavimus, favorabiliter annuens, erga christianos eosdem tuae magnitudinis liberalitatem et gratias ampliasti, eis reparandi nihilominus et aedificandi ecclesias et loca ecclesiastica necnon antistitibus et religiosis catholicis praedicandi verbum Dei et sacramenta ecclesiastica iuxta ritum et morem sanctae Romanae ecclesiae, matris omnium fidelium et magistrae, ministrandi licentia liberali concessa; praeterea quod, cum aliqui nequissimi homines sceleris nefandissimi patratores, proditoriis et temerariis ausibus intentata tibi morte, te in tuo palatio igne supposito nocturno tempore obsedissent et christianis praedictis falso imponere patrationem huiusmodi sceleris niterentur, tu, divino auxilio feliciter ab huiusmodi periculo liberatus et recordatus precum et exhortationum nostrarum praedictarum ac impositionem praedictam esse falsam et calumniosam Dei sapientia inspiratus attendens, praefatos christianos tamquam de huiusmodi scelere innocentes (tribus tantum exceptis, qui maligno seducti spiritu se cum nequissimis patratoribus sceleris eiusdem immiscuisse dicebantur) tandem, facta de aliis eiusdem facinoris patratoribus iustitia, sub tuae serenitatis gratia in pacis et libertatis dimisisti quiete.
Haec autem Deo grata quamplurimum ac nobis et sedi praedictae, qui iustitiam et misericordiam diligimus et fovemus, placabilia et accepta famam tui nominis ampliant et ad obtinendam divinae propitiationis gratiam praeparant et adaptant. Profecto quidem speramus et credimus, quod providentia divina, quae in sui dispositione non fallitur, praemissa et alia pia opera, circa quae, ut gaudenter percepimus, te libenter exerces, inspiravit et inspirare non desinit menti tuae, ut tandem agnita veritate, quae Christus est, illuminatusque fidei catholicae claritate et per susceptionem eiusdem fidei, sine qua non est salus alicui, ovile Dominicum, cuius est unus pastor, ingressus aeternae satietatis pascuis post vitae praesentis exitum non frauderis.
Nos igitur, qui licet insufficientibus meritis locum Dei tenemus in terris, haec pro tuae salute animae ferventibus desideriis peroptantes rogamus magnitudinem tuam et in Domino attentius exhortamur, quatenus intra tui pectoris claustra consideranter revolvens, quam brevis est vita hominis et quam incertus mundi huius exitus, quam frequenter etiam sit repentinus, quodcumque potest manus tua, ut choris possis adiungi coelestibus, instanter studeas operari: super quibus et aliis salutem tuam huiusmodi concernentibus devotis insistimus et insistemus precibus apud Deum.
Porro super favoribus et gratiis a tua clementia christianis praedictis catholicis ut praefertur exhibitis, necnon de encaeniis pro parte tua et eiusdem inclyti primogeniti ac illustris imperatricis consortis tuae nobis per memoratos nuncios praesentatis et a nobis gratanter mittentium consideratione receptis, excellentiae tuae gratiarum referimus uberes actiones, nostris praedictis precibus et exhortationibus subiungentes, ut gratiae favor imperialis erga christianos praedictos catholicos et praefatae Romanae ecclesiae obedientes, ut praemittitur, semper exuberet et accrescat. Et insuper, cum, sicut intelleximus, inter tuos et carissimorum in Christo filiorum nostrorum Hungariae et Poloniae regum officiales et subditos in confiniis imperii tui et regnorum regum praedictorum quandoque suscitari contingat dissensiones et guerras, ex quibus strages hominum, lapsus rerum et animarum amarius deploranda pericula subsequuntur, velit tua sublimitas ab invasione regnorum praedictorum desistere, quia, si reges praedicti inferrent tibi vel tuis iniurias indebitas vel offensas et id nobis duxeris intimandum, haec per reges ipsos precabimur facere, quantum cum Deo poterimus, tibi et tuis rationabiliter emendari. Datum Avinione, XVI kal. septembris, anno sexto.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°124., p.78
-
Reg. Vat. t. 135 (secr. Ben. XII a. 6), ep. 149; Wadd. l. c. ad a. 1340, n. 2. Cfr. supra n. 91 et 97c. Ex istis litteris S. P. patet, nuntios eius, de quibus supra n. 96, praeter Nicolaum Boneti, qui certis ex causis ad Curiam rediit, ad illum imperatorem Tartarorum, cuius imperii fines ad Occidentem se extendebant, feliciter pervenisse eisque ab illo de conductu ad iter prosequendum optime provisum esse. Porro in Chron. XXIV Generalium (Anal. Francisc. III, 530-535 et 548) legimus, quod iidem nuntii, quum civitati Amalech appropinquarent, audierunt, imperatorem (medii imperii), fratribus Minoribus et christianis benevolum, de novo decessisse eique alium imperatorem, illis infestum, successisse, quodque abhinc per multas terras et patrias transeuntes tandem latissimum imperii magni chani (imperatoris imperatorum) intraverunt et, quum ad ipsum pervenissent, honorifice ab eo recepti sunt, a quo denique recedentes a. 1352 (vel 1353) Avinionem ad S. P. redierunt.
1 -
(a) I. e. imperium magni chani seu imperatoris imperatorum Tartarorum, qui in Cambalec seu Peking residebat.
-
(b) Litteris die 1 aug. 1340 datis (l. c. t. 128, ep. 240 cfr. 239 et 241) S. P. archiepiscopum Gnesnen. et episcopos Cracovien. ac Vratislavien. crucem praedicare iussit contra Tartaros regna Poloniae et Hungariae invadentes.