Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Comiti ac comitissae Gelren. (Geldern) concedit facultatem ingrediendi monasterium Clarissarum Colonien.1
-
1333, februarii 28, Avinione.
-
1333
-
Dilecto filio nobili viro Reynaldo comiti Gelrensi et dilectae in Christo filiae nobili mulieri Alionorae eius uxori.
Devotionis vestrae sinceritas promeretur, ut, quae a nobis suppliciter postulatis, affectu vobis benivolo concedamus. Cum itaque, sicut ex serie tuae petitionis accepimus, fili comes, tu in monasterio monialium s. Clarae Coloniensi ordinis eiusdem sanctae duas habeas videlicet Philippam et Ysabellam sorores, ipsius monasterii moniales, quas causa devotionis, quam ad dictum monasterium etiam tu, filia Alionora, geritis, interdum visitare optatis: nos vestris in hac parte supplicationibus inclinati, ut quilibet vestrum praefatum monasterium cum sex personis honestis (praesertim cum ex ingressu tuo huiusmodi, comes, praefatis dilectis in Christo filiabus ‥ abbatissae et conventui dicti monasterii multae eleemosynae et alia caritatis subsidia sint, sicut asseris, proventura), quibuscumque ipsorum monasterii et ordinis statutis et consuetudinibus ac quibuscumque constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus, semel in anno dumtaxat, libere ingredi valeatis, dummodo eiusdem abbatissae ad id accedat assensus et vos dictaeque personae non comedatis ibidem nec etiam pernoctetis, vobis et vestrum cuilibet tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, II kalendas martii, anno decimo septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1009., pp.-541
-
Reg. Vat. t. 105, ep. 1166; cfr. supra n. 915.
1